Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ritus si placeant tibi Laconum,
  2. Contentus potes arido vapore
  3. Cruda Virgine Marciave mergi;
  4. Quae tam candida, tam serena lucet,
  5. Ut nullas ibi suspiceris undas
  6. Et credas vacuam nitere lygdon.
  7. Non adtendis, et aure me supina
  8. Iam dudum quasi neglegenter audis.
  9. Inlotus morieris, Oppiane.
  1. Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
  2. Canaque sulphureis nympha natatur aquis,
  3. Me Nomentani confirmant otia ruris
  4. Et casa iugeribus non onerosa suis.
  5. Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,
  6. Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
  7. Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
  8. Currere nec longas pertimuisse vias,
  9. Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus,
  10. Et satis est, pigro si licet esse mihi.
  1. Festive credis te, Calliodore, iocari
  2. Et solum multo permaduisse sale.
  3. Omnibus adrides, dicteria dicis in omnis;
  4. Sic te convivam posse placere putas.
  5. At si ego non belle, sed vere dixero quiddam,