Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tot nascentia templa, tot renata,
- Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
- Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
- Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
- Mutua des centum, Caeciliane, rogo.
- Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
- 'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.
- Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
- Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.
- Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
- Atque intrare domos iussa Pudicitia est,
- Aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
- Et nubit decimo iam Telesilla viro.