Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Materna produnt capitibus suis furta.
  2. Hic, qui retorto crine Maurus incedit,
  3. Subolem fatetur esse se coci Santrae.
  4. At ille sima nare, turgidis labris
  5. Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
  6. Pistoris esse tertium quis ignorat,
  7. Quicumque lippum novit et videt Damam?
  8. Quartus cinaeda fronte, candido voltu
  9. Ex concubino natus est tibi Lygdo:
  10. Percide, si vis, filium: nefas non est.
  11. Hunc vero acuto capite et auribus longis,
  12. Quae sic moventur, ut solent asellorum,
  13. Quis morionis filium negat Cyrtae?
  14. Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
  15. Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
  16. Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
  17. Si spado Coresus Dindymusque non esset.