Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
  2. Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
  3. Si spado Coresus Dindymusque non esset.
  1. Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
  2. Praeferri Glycerae femina nulla potest.
  3. Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
  4. Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.
  1. Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
  2. Hic se posse loqui, posse tacere negat.
  1. Etrusci nisi thermulis lavaris,
  2. Inlotus morieris, Oppiane.
  3. Nullae sic tibi blandientur undae,
  4. Nec fontes Aponi rudes puellis,
  5. Non mollis Sinuessa fervidique
  6. Fluctus Passeris aut superbus Anxur,
  7. Non Phoebi vada principesque Baiae.
  8. Nusquam tam nitidum vacat serenum:
  9. Lux ipsa est ibi longior, diesque
  10. Nullo tardius a loco recedit.
  11. Illic Taygeti virent metalla
  12. Et certant vario decore saxa,
  13. Quae Phryx et Libys altius cecidit.
  14. Siccos pinguis onyx anhelat aestus
  15. Et flamma tenui calent ophitae:
  16. Ritus si placeant tibi Laconum,
  17. Contentus potes arido vapore
  18. Cruda Virgine Marciave mergi;
  19. Quae tam candida, tam serena lucet,
  20. Ut nullas ibi suspiceris undas
  21. Et credas vacuam nitere lygdon.
  22. Non adtendis, et aure me supina
  23. Iam dudum quasi neglegenter audis.
  24. Inlotus morieris, Oppiane.
  1. Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
  2. Canaque sulphureis nympha natatur aquis,
  3. Me Nomentani confirmant otia ruris
  4. Et casa iugeribus non onerosa suis.
  5. Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,
  6. Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
  7. Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
  8. Currere nec longas pertimuisse vias,
  9. Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus,
  10. Et satis est, pigro si licet esse mihi.
  1. Festive credis te, Calliodore, iocari
  2. Et solum multo permaduisse sale.
  3. Omnibus adrides, dicteria dicis in omnis;
  4. Sic te convivam posse placere putas.
  5. At si ego non belle, sed vere dixero quiddam,
  6. Nemo propinabit, Calliodore, tibi.
  1. Lusistis, satis est: lascivi nubite cunni:
  2. Permissa est vobis non nisi casta Venus.
  3. Haec est casta Venus? nubit Laetoria Lygdo:
  4. Turpius uxor erit, quam modo moecha fuit.
  1. Vapulat adsidue veneti quadriga flagello,
  2. Nec currit: magnam rem, Catiane, facit.
  1. Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro
  2. Laberis et domini gemmea tecta subis,
  3. Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris,
  4. Sive Camenarum de grege nona venis:
  5. Exolvit votis hac se tibi virgine porca
  6. Marcus, furtivam quod bibit aeger aquam.
  7. Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis
  8. Da secura tui: sit mihi sana sitis.
  1. Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata,
  2. Non tu, Pomponi, cena diserta tua est.
  1. Non sum de fragili dolatus ulmo,
  2. Nec quae stat rigida supina vena,
  3. De ligno mihi quolibet columna est,
  4. Sed viva generata de cupressu:
  5. Quae nec saecula centiens peracta
  6. Nec longae cariem timet senectae.
  7. Hanc tu, quisquis es, o malus, timeto.
  8. Nam si vel minimos manu rapaci
  9. Hoc de palmite laeseris racemos,
  10. Nascetur, licet hoc velis negare,
  11. Inserta tibi ficus a cupressu.
  1. Cum coleret puros pauper Telesinus amicos,
  2. Errabat gelida sordidus in togula:
  3. Obscenos ex quo coepit curare cinaedos,
  4. Argentum, mensas, praedia solus emit.
  5. Vis fieri dives, Bithynice? conscius esto:
  6. Nil tibi vel minimum basia pura dabunt.
  1. Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce,
  2. Inveni, noceam qua ratione tibi.
  3. Irascor: licet usque voces mittasque rogesque—
  4. 'Quid facies?' inquis. Quid faciam? veniam.
  1. Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis
  2. Pantagathus, domini cura dolorque sui,
  3. Vix tangente vagos ferro resecare capillos
  4. Doctus et hirsutas excoluisse genas.
  5. Sis licet, ut debes, tellus, placata levisque,
  6. Artificis levior non potes esse manu.
  1. Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
  2. Inventus mane est mortuus Andragoras.
  3. Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
  4. In somnis medicum viderat Hermocraten.
  1. Tantos et tantas si dicere Sextilianum,
  2. Aule, vetes, iunget vix tria verba miser.
  3. 'Quid sibi vult?' inquis. Dicam, quid suspicer esse:
  4. Tantos et tantas Sextilianus amat.
  1. Quod semper casiaque cinnamoque
  2. Et nido niger alitis superbae
  3. Fragras plumbea Nicerotiana,
  4. Rides nos, Coracine, nil olentis:
  5. Malo, quam bene olere, nil olere.
  1. Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis,
  2. Verba putas famae te, Charideme, dare?
  3. Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
  4. Teque pilare tuas testificare natis.
  5. 'Quae ratio est?' inquis. Scis multos dicere multa:
  6. Fac pedicari te, Charideme, putent.
  1. Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
  2. Et tegitur pictis sordida calva comis.
  3. Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
  4. Radere te melius spongia, Phoebe, potest.
  1. Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones
  2. Comminus et Getici sidera ferre poli,
  3. O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
  4. Elysiae vidi nubila fusca plagae!
  5. Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultus
  6. Atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
  7. Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
  8. Stamina nec surdos vox habet ista deos,
  9. Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes
  10. Et referes pili praemia clarus eques.
  1. Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus,
  2. Propter sescentas Baccara gausapinas,
  3. Optat et obscuras luces ventosque nivesque,
  4. Odit et hibernos, si tepuere, dies.
  5. Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae,
  6. Tollere de scapulis quas levis aura potest?
  7. Quanto simplicius, quanto est humanius illud,
  8. Mense vel Augusto sumere gausapinas!
  1. Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
  2. Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
  3. Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
  4. Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.
  1. Rem factam Pompullus habet, Faustine: legetur
  2. Et nomen toto sparget in orbe suum.
  3. 'Sic leve flavorum valeat genus Usiporum,
  4. Quisquis et Ausonium non amat imperium.'
  5. Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
  6. 'Sed famae non est hoc, mihi crede, satis:
  7. Quam multi tineas pascunt blattasque diserti,
  8. Et redimunt soli carmina docta coci!
  9. Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
  10. Victurus genium debet habere liber.'
  1. Amisit pater unicum Salanus:
  2. Cessas munera mittere, Oppiane?
  3. Heu, crudele nefas malaeque Parcae!
  4. Cuius vulturis hoc erit cadaver?
  1. Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
  2. Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
  3. Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  4. Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
  5. 'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
  6. Et piscatorem piscis amare potest?
  7. Hicine deflebit vero tua fata dolore?
  8. Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
  1. Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
  2. Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
  3. Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
  4. Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
  5. Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
  6. Emendare meos, quos novit fama, libellos
  7. Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
  8. Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
  9. Non aspernantur proceres urbisque forique,
  10. Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
  11. Et repetit totiens facundo Regulus ore,
  12. Quique videt propius magni certamina Circi
  13. Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
  14. Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
  15. Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
  16. Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
  17. Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
  18. Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
  19. Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
  20. Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
  21. Omnia crudelis lanius per compita portat.
  22. Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
  23. Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
  24. At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
  25. Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
  26. Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
  27. Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
  28. Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
  29. Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
  30. Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
  31. Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
  32. Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
  1. 'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.
  2. Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
  3. 'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:
  4. Si breviora probas, disticha sola legas.
  5. Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa
  6. Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
  1. Famae non nimium bonae puellam,
  2. Quales in media sedent Subura,
  3. Vendebat modo praeco Gellianus.
  4. Parvo cum pretio diu liceret,
  5. Dum puram cupit adprobare cunctis,
  6. Adtraxit prope se manu negantem
  7. Et bis terque quaterque basiavit.
  8. Quid profecerit osculo, requiris?
  9. Sescentos modo qui dabat, negavit.
  1. Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,
  2. Pannyche? volt futui Caelia nec parere.
  1. Flete nefas vestrum, sed toto flete Lucrino,
  2. Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
  3. Inter Baianas raptus puer occidit undas
  4. Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
  5. Hic tibi curarum socius blandumque levamen,
  6. Hic amor, hic nostri vatis Alexis erat.