Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
- Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
- Si spado Coresus Dindymusque non esset.
- Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
- Praeferri Glycerae femina nulla potest.
- Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
- Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.
- Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
- Hic se posse loqui, posse tacere negat.
- Etrusci nisi thermulis lavaris,
- Inlotus morieris, Oppiane.
- Nullae sic tibi blandientur undae,
- Nec fontes Aponi rudes puellis,
- Non mollis Sinuessa fervidique
- Fluctus Passeris aut superbus Anxur,
- Non Phoebi vada principesque Baiae.
- Nusquam tam nitidum vacat serenum:
- Lux ipsa est ibi longior, diesque
- Nullo tardius a loco recedit.
- Illic Taygeti virent metalla
- Et certant vario decore saxa,
- Quae Phryx et Libys altius cecidit.
- Siccos pinguis onyx anhelat aestus
- Et flamma tenui calent ophitae:
- Ritus si placeant tibi Laconum,
- Contentus potes arido vapore
- Cruda Virgine Marciave mergi;
- Quae tam candida, tam serena lucet,
- Ut nullas ibi suspiceris undas
- Et credas vacuam nitere lygdon.
- Non adtendis, et aure me supina
- Iam dudum quasi neglegenter audis.
- Inlotus morieris, Oppiane.
- Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
- Canaque sulphureis nympha natatur aquis,
- Me Nomentani confirmant otia ruris
- Et casa iugeribus non onerosa suis.
- Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,
- Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
- Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
- Currere nec longas pertimuisse vias,
- Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus,
- Et satis est, pigro si licet esse mihi.
- Festive credis te, Calliodore, iocari