Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pistoris esse tertium quis ignorat,
  2. Quicumque lippum novit et videt Damam?
  3. Quartus cinaeda fronte, candido voltu
  4. Ex concubino natus est tibi Lygdo:
  5. Percide, si vis, filium: nefas non est.
  6. Hunc vero acuto capite et auribus longis,
  7. Quae sic moventur, ut solent asellorum,
  8. Quis morionis filium negat Cyrtae?
  9. Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
  10. Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
  11. Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
  12. Si spado Coresus Dindymusque non esset.
  1. Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
  2. Praeferri Glycerae femina nulla potest.
  3. Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
  4. Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.
  1. Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
  2. Hic se posse loqui, posse tacere negat.
  1. Etrusci nisi thermulis lavaris,
  2. Inlotus morieris, Oppiane.
  3. Nullae sic tibi blandientur undae,
  4. Nec fontes Aponi rudes puellis,
  5. Non mollis Sinuessa fervidique
  6. Fluctus Passeris aut superbus Anxur,
  7. Non Phoebi vada principesque Baiae.
  8. Nusquam tam nitidum vacat serenum:
  9. Lux ipsa est ibi longior, diesque
  10. Nullo tardius a loco recedit.
  11. Illic Taygeti virent metalla
  12. Et certant vario decore saxa,
  13. Quae Phryx et Libys altius cecidit.
  14. Siccos pinguis onyx anhelat aestus
  15. Et flamma tenui calent ophitae:
  16. Ritus si placeant tibi Laconum,
  17. Contentus potes arido vapore
  18. Cruda Virgine Marciave mergi;
  19. Quae tam candida, tam serena lucet,
  20. Ut nullas ibi suspiceris undas
  21. Et credas vacuam nitere lygdon.
  22. Non adtendis, et aure me supina
  23. Iam dudum quasi neglegenter audis.
  24. Inlotus morieris, Oppiane.
  1. Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
  2. Canaque sulphureis nympha natatur aquis,
  3. Me Nomentani confirmant otia ruris
  4. Et casa iugeribus non onerosa suis.
  5. Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,
  6. Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
  7. Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
  8. Currere nec longas pertimuisse vias,