Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
- Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
- Testis maternae nata pudicitiae.
- Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
- Et potius plenos aere relinque cados.
- Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
- Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
- Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
- Possunt et patres vivere, crede mihi.
- Libertus Melioris ille notus,
- Tota qui cecidit dolente Roma,
- Cari deliciae breves patroni,
- Hoc sub marmore Glaucias humatus
- Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
- Castus moribus, integer pudore,
- Velox ingenio, decore felix.
- Bis senis modo messibus peractis
- Vix unum puer adplicabat annum.
- Qui fles talia, nil fleas, viator.