Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Periclitatur capite Sotades noster.
  2. Reum putatis esse Sotaden? non est.
  3. Arrigere desi=t posse Sotades: lingit.
  1. Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
  2. Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
  3. Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
  4. Testis maternae nata pudicitiae.
  5. Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
  6. Et potius plenos aere relinque cados.
  7. Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
  8. Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
  9. Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
  10. Possunt et patres vivere, crede mihi.
  1. Libertus Melioris ille notus,
  2. Tota qui cecidit dolente Roma,
  3. Cari deliciae breves patroni,
  4. Hoc sub marmore Glaucias humatus
  5. Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
  6. Castus moribus, integer pudore,
  7. Velox ingenio, decore felix.
  8. Bis senis modo messibus peractis
  9. Vix unum puer adplicabat annum.
  10. Qui fles talia, nil fleas, viator.
  1. Non de plebe domus nec avarae verna catastae,
  2. Sed domini sancto dignus amore puer,
  3. Munera cum posset nondum sentire patroni,
  4. Glaucia libertus iam Melioris erat.
  5. Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
  6. Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
  7. Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
  8. Quidquid ames, cupias non placuisse nimis.
  1. Sex sestertia si statim dedisses,
  2. Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono',
  3. Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
  4. At nunc cum dederis diu moratus,
  5. Post septem, puto, vel novem Kalendas,
  6. Vis dicam tibi veriora veris?
  7. Sex sestertia, Paete, perdidisti.
  1. Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
  2. A medico futui: vis sine febre mori.
  1. Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo
  2. Forsitan et posset vincere mollis Otho,
  3. Damnavit multo staturum sanguine Martem
  4. Et fodit certa pectora tota manu.
  5. Sit Cato, dum vivit, sane vel Caesare maior:
  6. Dum moritur, numquid maior Othone fuit?
  1. Nil miserabilius, Matho, pedicone Sabello
  2. Vidisti, quo nil laetius ante fuit.
  3. Furta, fugae, mortes servorum, incendia, luctus
  4. Adfligunt hominem, iam miser et futuit.
  1. Basia da nobis, Diadumene, pressa. 'Quot?' inquis.
  2. Oceani fluctus me numerare iubes
  3. Et maris Aegaei sparsas per litora conchas
  4. Et quae Cecropio monte vagantur apes,
  5. Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro,
  6. Cum populus subiti Caesaris ora videt.
  7. Nolo quot arguto dedit exorata Catullo
  8. Lesbia: pauca cupit, qui numerare potest.
  1. Septem clepsydras magna tibi voce petenti
  2. Arbiter invitus, Caeciliane, dedit.
  3. At tu multa diu dicis vitreisque tepentem