Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Accipe et haec memori pectore vota tene:
- Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor
- In medios enses saevaque tela ferat.
- Bella velint Martemque ferum rationis egentes,
- Tu potes et patris miles et esse ducis.
- Periclitatur capite Sotades noster.
- Reum putatis esse Sotaden? non est.
- Arrigere desi=t posse Sotades: lingit.
- Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
- Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
- Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
- Testis maternae nata pudicitiae.
- Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
- Et potius plenos aere relinque cados.
- Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
- Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
- Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
- Possunt et patres vivere, crede mihi.
- Libertus Melioris ille notus,
- Tota qui cecidit dolente Roma,
- Cari deliciae breves patroni,
- Hoc sub marmore Glaucias humatus
- Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
- Castus moribus, integer pudore,
- Velox ingenio, decore felix.
- Bis senis modo messibus peractis
- Vix unum puer adplicabat annum.
- Qui fles talia, nil fleas, viator.
- Non de plebe domus nec avarae verna catastae,
- Sed domini sancto dignus amore puer,
- Munera cum posset nondum sentire patroni,
- Glaucia libertus iam Melioris erat.
- Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
- Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
- Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
- Quidquid ames, cupias non placuisse nimis.
- Sex sestertia si statim dedisses,
- Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono',
- Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
- At nunc cum dederis diu moratus,
- Post septem, puto, vel novem Kalendas,
- Vis dicam tibi veriora veris?
- Sex sestertia, Paete, perdidisti.
- Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
- A medico futui: vis sine febre mori.
- Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo
- Forsitan et posset vincere mollis Otho,
- Damnavit multo staturum sanguine Martem
- Et fodit certa pectora tota manu.
- Sit Cato, dum vivit, sane vel Caesare maior:
- Dum moritur, numquid maior Othone fuit?
- Nil miserabilius, Matho, pedicone Sabello
- Vidisti, quo nil laetius ante fuit.
- Furta, fugae, mortes servorum, incendia, luctus
- Adfligunt hominem, iam miser et futuit.
- Basia da nobis, Diadumene, pressa. 'Quot?' inquis.
- Oceani fluctus me numerare iubes
- Et maris Aegaei sparsas per litora conchas
- Et quae Cecropio monte vagantur apes,
- Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro,
- Cum populus subiti Caesaris ora videt.
- Nolo quot arguto dedit exorata Catullo
- Lesbia: pauca cupit, qui numerare potest.
- Septem clepsydras magna tibi voce petenti
- Arbiter invitus, Caeciliane, dedit.
- At tu multa diu dicis vitreisque tepentem
- Ampullis potas semisupinus aquam.
- Ut tandem saties vocemque sitimque, rogamus,
- Iam de clepsydra, Caeciliane, bibas.
- Mentula tam magna est, quantus tibi, Papyle, nasus,
- Ut possis, quotiens arrigis, olfacere.
- Secti podicis usque ad umbilicum
- Nullas reliquias habet Charinus,
- Et prurit tamen usque ad umbilicum.
- O quanta scabie miser laborat!
- Culum non habet, est tamen cinaedus.
- Aspicis, ut parvus nec adhuc trieteride plena
- Regulus auditum laudet et ipse patrem?
- Maternosque sinus viso genitore relinquat
- Et patrias laudes sentiat esse suas?
- Iam clamor centumque viri densumque corona
- Volgus et infanti Iulia tecta placent.
- Acris equi suboles magno sic pulvere gaudet,
- Sic vitulus molli proelia fronte cupit.
- Di, servate, precor, matri sua vota patrique,
- Audiat ut natum Regulus, illa duos.
- Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
- Non liberorum: namque nec tuus quisquam
- Nec est amici filiusve vicini,
- Sed in grabatis tegetibusque concepti
- Materna produnt capitibus suis furta.
- Hic, qui retorto crine Maurus incedit,
- Subolem fatetur esse se coci Santrae.
- At ille sima nare, turgidis labris
- Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
- Pistoris esse tertium quis ignorat,
- Quicumque lippum novit et videt Damam?
- Quartus cinaeda fronte, candido voltu
- Ex concubino natus est tibi Lygdo:
- Percide, si vis, filium: nefas non est.
- Hunc vero acuto capite et auribus longis,
- Quae sic moventur, ut solent asellorum,
- Quis morionis filium negat Cyrtae?
- Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
- Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
- Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
- Si spado Coresus Dindymusque non esset.
- Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
- Praeferri Glycerae femina nulla potest.
- Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
- Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.
- Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
- Hic se posse loqui, posse tacere negat.
- Etrusci nisi thermulis lavaris,
- Inlotus morieris, Oppiane.
- Nullae sic tibi blandientur undae,
- Nec fontes Aponi rudes puellis,
- Non mollis Sinuessa fervidique
- Fluctus Passeris aut superbus Anxur,
- Non Phoebi vada principesque Baiae.
- Nusquam tam nitidum vacat serenum:
- Lux ipsa est ibi longior, diesque
- Nullo tardius a loco recedit.
- Illic Taygeti virent metalla
- Et certant vario decore saxa,
- Quae Phryx et Libys altius cecidit.
- Siccos pinguis onyx anhelat aestus
- Et flamma tenui calent ophitae:
- Ritus si placeant tibi Laconum,
- Contentus potes arido vapore
- Cruda Virgine Marciave mergi;
- Quae tam candida, tam serena lucet,
- Ut nullas ibi suspiceris undas
- Et credas vacuam nitere lygdon.
- Non adtendis, et aure me supina
- Iam dudum quasi neglegenter audis.
- Inlotus morieris, Oppiane.
- Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
- Canaque sulphureis nympha natatur aquis,
- Me Nomentani confirmant otia ruris
- Et casa iugeribus non onerosa suis.
- Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,
- Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
- Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
- Currere nec longas pertimuisse vias,
- Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus,
- Et satis est, pigro si licet esse mihi.
- Festive credis te, Calliodore, iocari
- Et solum multo permaduisse sale.
- Omnibus adrides, dicteria dicis in omnis;
- Sic te convivam posse placere putas.
- At si ego non belle, sed vere dixero quiddam,
- Nemo propinabit, Calliodore, tibi.
- Lusistis, satis est: lascivi nubite cunni:
- Permissa est vobis non nisi casta Venus.
- Haec est casta Venus? nubit Laetoria Lygdo:
- Turpius uxor erit, quam modo moecha fuit.
- Vapulat adsidue veneti quadriga flagello,
- Nec currit: magnam rem, Catiane, facit.
- Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro
- Laberis et domini gemmea tecta subis,
- Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris,
- Sive Camenarum de grege nona venis:
- Exolvit votis hac se tibi virgine porca
- Marcus, furtivam quod bibit aeger aquam.
- Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis
- Da secura tui: sit mihi sana sitis.
- Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata,
- Non tu, Pomponi, cena diserta tua est.
- Non sum de fragili dolatus ulmo,
- Nec quae stat rigida supina vena,
- De ligno mihi quolibet columna est,
- Sed viva generata de cupressu:
- Quae nec saecula centiens peracta
- Nec longae cariem timet senectae.
- Hanc tu, quisquis es, o malus, timeto.
- Nam si vel minimos manu rapaci
- Hoc de palmite laeseris racemos,
- Nascetur, licet hoc velis negare,
- Inserta tibi ficus a cupressu.
- Cum coleret puros pauper Telesinus amicos,
- Errabat gelida sordidus in togula:
- Obscenos ex quo coepit curare cinaedos,
- Argentum, mensas, praedia solus emit.
- Vis fieri dives, Bithynice? conscius esto:
- Nil tibi vel minimum basia pura dabunt.
- Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce,
- Inveni, noceam qua ratione tibi.
- Irascor: licet usque voces mittasque rogesque—
- 'Quid facies?' inquis. Quid faciam? veniam.
- Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis
- Pantagathus, domini cura dolorque sui,
- Vix tangente vagos ferro resecare capillos
- Doctus et hirsutas excoluisse genas.
- Sis licet, ut debes, tellus, placata levisque,
- Artificis levior non potes esse manu.
- Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
- Inventus mane est mortuus Andragoras.
- Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
- In somnis medicum viderat Hermocraten.
- Tantos et tantas si dicere Sextilianum,
- Aule, vetes, iunget vix tria verba miser.
- 'Quid sibi vult?' inquis. Dicam, quid suspicer esse:
- Tantos et tantas Sextilianus amat.
- Quod semper casiaque cinnamoque
- Et nido niger alitis superbae
- Fragras plumbea Nicerotiana,
- Rides nos, Coracine, nil olentis:
- Malo, quam bene olere, nil olere.
- Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis,
- Verba putas famae te, Charideme, dare?
- Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
- Teque pilare tuas testificare natis.
- 'Quae ratio est?' inquis. Scis multos dicere multa:
- Fac pedicari te, Charideme, putent.
- Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
- Et tegitur pictis sordida calva comis.
- Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
- Radere te melius spongia, Phoebe, potest.
- Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones
- Comminus et Getici sidera ferre poli,
- O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
- Elysiae vidi nubila fusca plagae!
- Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultus
- Atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
- Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
- Stamina nec surdos vox habet ista deos,
- Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes
- Et referes pili praemia clarus eques.
- Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus,
- Propter sescentas Baccara gausapinas,
- Optat et obscuras luces ventosque nivesque,
- Odit et hibernos, si tepuere, dies.
- Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae,
- Tollere de scapulis quas levis aura potest?
- Quanto simplicius, quanto est humanius illud,
- Mense vel Augusto sumere gausapinas!
- Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
- Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
- Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
- Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.
- Rem factam Pompullus habet, Faustine: legetur
- Et nomen toto sparget in orbe suum.
- 'Sic leve flavorum valeat genus Usiporum,
- Quisquis et Ausonium non amat imperium.'
- Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
- 'Sed famae non est hoc, mihi crede, satis:
- Quam multi tineas pascunt blattasque diserti,
- Et redimunt soli carmina docta coci!
- Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
- Victurus genium debet habere liber.'
- Amisit pater unicum Salanus:
- Cessas munera mittere, Oppiane?
- Heu, crudele nefas malaeque Parcae!
- Cuius vulturis hoc erit cadaver?
- Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
- Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
- Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
- Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
- 'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
- Et piscatorem piscis amare potest?
- Hicine deflebit vero tua fata dolore?
- Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
- Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
- Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
- Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
- Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
- Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
- Emendare meos, quos novit fama, libellos
- Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
- Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
- Non aspernantur proceres urbisque forique,
- Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
- Et repetit totiens facundo Regulus ore,
- Quique videt propius magni certamina Circi
- Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
- Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
- Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
- Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
- Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
- Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
- Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
- Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
- Omnia crudelis lanius per compita portat.
- Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
- Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
- At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
- Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
- Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
- Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
- Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
- Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
- Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
- Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
- Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
- 'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.
- Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
- 'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:
- Si breviora probas, disticha sola legas.
- Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa
- Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
- Famae non nimium bonae puellam,
- Quales in media sedent Subura,
- Vendebat modo praeco Gellianus.
- Parvo cum pretio diu liceret,
- Dum puram cupit adprobare cunctis,
- Adtraxit prope se manu negantem
- Et bis terque quaterque basiavit.
- Quid profecerit osculo, requiris?
- Sescentos modo qui dabat, negavit.