Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus,
  2. Accipe et haec memori pectore vota tene:
  3. Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor
  4. In medios enses saevaque tela ferat.
  5. Bella velint Martemque ferum rationis egentes,
  6. Tu potes et patris miles et esse ducis.
  1. Periclitatur capite Sotades noster.
  2. Reum putatis esse Sotaden? non est.
  3. Arrigere desi=t posse Sotades: lingit.
  1. Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
  2. Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
  3. Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,