Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nil lascivius est Charisiano:
- Saturnalibus ambulat togatus.
- Marcelline, boni suboles sincera parentis,
- Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo,
- Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus,
- Accipe et haec memori pectore vota tene:
- Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor
- In medios enses saevaque tela ferat.
- Bella velint Martemque ferum rationis egentes,
- Tu potes et patris miles et esse ducis.
- Periclitatur capite Sotades noster.
- Reum putatis esse Sotaden? non est.
- Arrigere desi=t posse Sotades: lingit.
- Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
- Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
- Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
- Testis maternae nata pudicitiae.
- Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
- Et potius plenos aere relinque cados.
- Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
- Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
- Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
- Possunt et patres vivere, crede mihi.
- Libertus Melioris ille notus,
- Tota qui cecidit dolente Roma,
- Cari deliciae breves patroni,
- Hoc sub marmore Glaucias humatus
- Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
- Castus moribus, integer pudore,
- Velox ingenio, decore felix.
- Bis senis modo messibus peractis
- Vix unum puer adplicabat annum.
- Qui fles talia, nil fleas, viator.
- Non de plebe domus nec avarae verna catastae,
- Sed domini sancto dignus amore puer,
- Munera cum posset nondum sentire patroni,
- Glaucia libertus iam Melioris erat.
- Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
- Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
- Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
- Quidquid ames, cupias non placuisse nimis.
- Sex sestertia si statim dedisses,
- Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono',
- Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
- At nunc cum dederis diu moratus,
- Post septem, puto, vel novem Kalendas,
- Vis dicam tibi veriora veris?
- Sex sestertia, Paete, perdidisti.
- Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
- A medico futui: vis sine febre mori.