Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- At prius—o mores!—et spado moechus erat.
- Nascere Dardanio promissum nomen Iulo,
- Vera deu=m suboles; nascere, magne puer:
- Cui pater aeternas post saecula tradat habenas,
- Quique regas orbem cum seniore senex.
- Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila
- Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
- Censor maxime principumque princeps,
- Cum tot iam tibi debeat triumphos,
- Tot nascentia templa, tot renata,
- Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
- Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
- Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
- Mutua des centum, Caeciliane, rogo.
- Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
- 'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.
- Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
- Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.
- Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
- Atque intrare domos iussa Pudicitia est,
- Aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
- Et nubit decimo iam Telesilla viro.
- Quae nubit totiens, non nubit: adultera lege est.
- Offendor moecha simpliciore minus.
- Praetores duo, quattuor tribuni,
- Septem causidici, decem poetae
- Cuiusdam modo nuptias petebant
- A quodam sene. Non moratus ille
- Praeconi dedit Eulogo puellam.
- Dic, numquid fatue, Severe, fecit?
- In Pompeiano dormis, Laevine, theatro:
- Et quereris, si te suscitat Oceanus?
- Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem,
- 'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.'
- Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
- Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
- At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
- Quam placido nostras legerat ore preces!
- Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
- Et Capitolinas itque reditque vias.
- Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
- Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
- Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
- 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'
- Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
- Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
- Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
- Sed par atque eadem cena duobus erat.
- Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
- Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
- Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
- Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
- Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
- Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.
- Iurat capillos esse, quos emit, suos
- †Fabulla: numquid, Paule, peierat†?
- Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
- Vel quis Palladiae non putet artis opus?
- Candida non tacita respondet imagine lygdos
- Et placido fulget vivus in ore decor.
- Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,
- Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
- Ut Martis revocetur amor summique Tonantis,
- A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
- Versus scribere posse te disertos
- Adfirmas, Laberi: quid ergo non vis?
- Versus scribere qui potest disertos,
- Non scribat, Laberi: virum putabo.
- Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
- Inplicuit tenuem sucina gutta feram.