Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
  2. Et Capitolinas itque reditque vias.
  3. Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
  4. Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
  5. Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
  6. 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'
  1. Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
  2. Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
  3. Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
  4. Sed par atque eadem cena duobus erat.
  5. Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
  6. Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.