Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
  2. At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
  3. Quam placido nostras legerat ore preces!
  4. Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
  5. Et Capitolinas itque reditque vias.
  6. Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
  7. Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
  8. Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
  9. 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'
  1. Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
  2. Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
  3. Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
  4. Sed par atque eadem cena duobus erat.
  5. Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
  6. Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
  7. Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
  8. Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
  9. Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
  10. Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.
  1. Iurat capillos esse, quos emit, suos
  2. †Fabulla: numquid, Paule, peierat†?
  1. Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
  2. Vel quis Palladiae non putet artis opus?
  3. Candida non tacita respondet imagine lygdos
  4. Et placido fulget vivus in ore decor.
  5. Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,
  6. Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
  7. Ut Martis revocetur amor summique Tonantis,
  8. A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
  1. Versus scribere posse te disertos
  2. Adfirmas, Laberi: quid ergo non vis?
  3. Versus scribere qui potest disertos,
  4. Non scribat, Laberi: virum putabo.
  1. Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
  2. Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
  3. Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
  4. Funeribus facta est nunc pretiosa suis.
  1. Tu qui pene viros terres et falce cinaedos,
  2. Iugera sepositi pauca tuere soli.
  3. Sic tua non intrent vetuli pomaria fures,
  4. Sed puer et longis pulchra puella comis.
  1. Cinnam, Cinname, te iubes vocari.
  2. Non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
  3. Tu si Furius ante dictus esses,
  4. Fur ista ratione dicereris.
  1. Sancta Salonini terris requiescit Hiberis,
  2. Qua melior Stygias non videt umbra domos.
  3. Sed lugere nefas: nam qui te, Prisce, reliquit,
  4. Vivit qua voluit vivere parte magis.
  1. Non de vi neque caede nec veneno,
  2. Sed lis est mihi de tribus capellis:
  3. Vicini queror has abesse furto.
  4. Hoc iudex sibi postulat probari:
  5. Tu Cannas Mithridaticumque bellum
  6. Et periuria Punici furoris
  7. Et Sullas Mariosque Muciosque
  8. Magna voce sonas manuque tota.
  9. Iam dic, Postume, de tribus capellis.
  1. Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi,
  2. Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?'
  3. Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
  4. Teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.
  1. Perpetuam Stellae dum iungit Ianthida vati
  2. Laeta Venus, dixit 'Plus dare non potui.'
  3. Haec coram domina; sed nequius illud in aurem:
  4. 'Tu ne quid pecces, exitiose, vide.
  5. Saepe ego lascivom Martem furibunda cecidi,
  6. Legitimos esset cum vagus ante toros.
  7. Sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:
  8. Tam frugi Iuno vellet habere virum.'
  9. Dixit, et arcano percussit pectora loro.
  10. Plaga iuvat: sed tu iam, dea, caede deos.
  1. Quod nubis, Proculina, concubino
  2. Et, moechum modo, nunc facis maritum,
  3. Ne lex Iulia te notare possit:
  4. Non nubis, Proculina, sed fateris.
  1. Stare iubes nostrum semper tibi, Lesbia, penem:
  2. Crede mihi, non est mentula, quod digitus.
  3. Tu licet et manibus blandis et vocibus instes,
  4. Te contra facies imperiosa tua est.
  1. Nil lascivius est Charisiano:
  2. Saturnalibus ambulat togatus.
  1. Marcelline, boni suboles sincera parentis,
  2. Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo,
  3. Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus,
  4. Accipe et haec memori pectore vota tene:
  5. Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor
  6. In medios enses saevaque tela ferat.
  7. Bella velint Martemque ferum rationis egentes,
  8. Tu potes et patris miles et esse ducis.
  1. Periclitatur capite Sotades noster.
  2. Reum putatis esse Sotaden? non est.
  3. Arrigere desi=t posse Sotades: lingit.
  1. Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
  2. Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
  3. Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
  4. Testis maternae nata pudicitiae.
  5. Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
  6. Et potius plenos aere relinque cados.
  7. Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
  8. Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
  9. Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
  10. Possunt et patres vivere, crede mihi.
  1. Libertus Melioris ille notus,
  2. Tota qui cecidit dolente Roma,
  3. Cari deliciae breves patroni,
  4. Hoc sub marmore Glaucias humatus
  5. Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
  6. Castus moribus, integer pudore,
  7. Velox ingenio, decore felix.
  8. Bis senis modo messibus peractis
  9. Vix unum puer adplicabat annum.
  10. Qui fles talia, nil fleas, viator.
  1. Non de plebe domus nec avarae verna catastae,
  2. Sed domini sancto dignus amore puer,
  3. Munera cum posset nondum sentire patroni,
  4. Glaucia libertus iam Melioris erat.
  5. Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
  6. Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
  7. Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
  8. Quidquid ames, cupias non placuisse nimis.
  1. Sex sestertia si statim dedisses,
  2. Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono',
  3. Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
  4. At nunc cum dederis diu moratus,
  5. Post septem, puto, vel novem Kalendas,
  6. Vis dicam tibi veriora veris?
  7. Sex sestertia, Paete, perdidisti.
  1. Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
  2. A medico futui: vis sine febre mori.
  1. Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo
  2. Forsitan et posset vincere mollis Otho,
  3. Damnavit multo staturum sanguine Martem
  4. Et fodit certa pectora tota manu.
  5. Sit Cato, dum vivit, sane vel Caesare maior:
  6. Dum moritur, numquid maior Othone fuit?
  1. Nil miserabilius, Matho, pedicone Sabello
  2. Vidisti, quo nil laetius ante fuit.
  3. Furta, fugae, mortes servorum, incendia, luctus
  4. Adfligunt hominem, iam miser et futuit.
  1. Basia da nobis, Diadumene, pressa. 'Quot?' inquis.
  2. Oceani fluctus me numerare iubes
  3. Et maris Aegaei sparsas per litora conchas
  4. Et quae Cecropio monte vagantur apes,
  5. Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro,
  6. Cum populus subiti Caesaris ora videt.
  7. Nolo quot arguto dedit exorata Catullo
  8. Lesbia: pauca cupit, qui numerare potest.
  1. Septem clepsydras magna tibi voce petenti
  2. Arbiter invitus, Caeciliane, dedit.
  3. At tu multa diu dicis vitreisque tepentem
  4. Ampullis potas semisupinus aquam.
  5. Ut tandem saties vocemque sitimque, rogamus,
  6. Iam de clepsydra, Caeciliane, bibas.
  1. Mentula tam magna est, quantus tibi, Papyle, nasus,
  2. Ut possis, quotiens arrigis, olfacere.
  1. Secti podicis usque ad umbilicum
  2. Nullas reliquias habet Charinus,
  3. Et prurit tamen usque ad umbilicum.
  4. O quanta scabie miser laborat!
  5. Culum non habet, est tamen cinaedus.
  1. Aspicis, ut parvus nec adhuc trieteride plena
  2. Regulus auditum laudet et ipse patrem?
  3. Maternosque sinus viso genitore relinquat
  4. Et patrias laudes sentiat esse suas?
  5. Iam clamor centumque viri densumque corona
  6. Volgus et infanti Iulia tecta placent.
  7. Acris equi suboles magno sic pulvere gaudet,
  8. Sic vitulus molli proelia fronte cupit.
  9. Di, servate, precor, matri sua vota patrique,
  10. Audiat ut natum Regulus, illa duos.
  1. Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
  2. Non liberorum: namque nec tuus quisquam
  3. Nec est amici filiusve vicini,
  4. Sed in grabatis tegetibusque concepti
  5. Materna produnt capitibus suis furta.
  6. Hic, qui retorto crine Maurus incedit,
  7. Subolem fatetur esse se coci Santrae.
  8. At ille sima nare, turgidis labris
  9. Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
  10. Pistoris esse tertium quis ignorat,
  11. Quicumque lippum novit et videt Damam?
  12. Quartus cinaeda fronte, candido voltu
  13. Ex concubino natus est tibi Lygdo:
  14. Percide, si vis, filium: nefas non est.
  15. Hunc vero acuto capite et auribus longis,
  16. Quae sic moventur, ut solent asellorum,
  17. Quis morionis filium negat Cyrtae?
  18. Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
  19. Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
  20. Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
  21. Si spado Coresus Dindymusque non esset.
  1. Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
  2. Praeferri Glycerae femina nulla potest.
  3. Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
  4. Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.
  1. Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
  2. Hic se posse loqui, posse tacere negat.
  1. Etrusci nisi thermulis lavaris,
  2. Inlotus morieris, Oppiane.
  3. Nullae sic tibi blandientur undae,
  4. Nec fontes Aponi rudes puellis,
  5. Non mollis Sinuessa fervidique
  6. Fluctus Passeris aut superbus Anxur,
  7. Non Phoebi vada principesque Baiae.
  8. Nusquam tam nitidum vacat serenum:
  9. Lux ipsa est ibi longior, diesque
  10. Nullo tardius a loco recedit.
  11. Illic Taygeti virent metalla
  12. Et certant vario decore saxa,