Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Venisti centum, Symmache, discipulis.
  2. Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
  3. Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
  1. 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
  2. Et sua quod rarus tempora lector amat?'
  3. Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,