Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- 'Tandem commodius licet sedere,
- Nunc est reddita dignitas equestris,
- Turba non premimur nec inquinamur':
- Haec et talia dum refert supinus,
- Illas purpureas et adrogantes
- Iussit surgere Lei+tus lacernas.
- Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
- Venisti centum, Symmache, discipulis.
- Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
- Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
- 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
- Et sua quod rarus tempora lector amat?'
- Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
- Praeferat antiquos semper ut illa novis.
- Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
- Sic laudant Catuli vilia templa senes;
- Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
- Et sua riserunt saecula Maeoniden,
- Rara coronato plausere theatra Menandro,
- Norat Nasonem sola Corinna suum.
- Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
- Si post fata venit gloria, non propero.
- Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
- Versat in articulo Stella, Severe, meus.
- Multas in digitis, plures in carmine gemmas
- Invenies: inde est haec, puto, culta manus.
- Quod nutantia fronte perticata
- Gestat pondera Masclion superbus,
- Aut grandis Ninus omnibus lacertis
- Septem quod pueros levat vel octo,
- Res non difficilis mihi videtur,
- Uno cum digito vel hoc vel illo
- Portet Stella meus decem puellas.
- Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
- Sed non obscurus nec male notus eques,
- Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est',
- Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
- At tua centenis incumbunt tecta columnis
- Et libertinas arca flagellat opes,
- Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes,
- Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
- Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse:
- Tu quod es, e populo quilibet esse potest.
- Sedere primo solitus in gradu semper
- Tunc, cum liceret occupare, Nanneius
- Bis excitatus terque transtulit castra,
- Et inter ipsas paene tertius sellas
- Post Gaiumque Luciumque consedit.
- Illinc cucullo prospicit caput tectus
- Oculoque ludos spectat indecens uno.
- Et hinc miser deiectus in viam transit,
- Subsellioque semifultus extremo
- Et male receptus altero genu iactat
- Equiti sedere Lei+toque se stare.
- Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum,
- Et queritur laesus carmine nemo meo,
- Gaudet honorato sed multus nomine lector,
- Cui victura meo munere fama datur.
- 'Quid tamen haec prosunt quamvis venerantia multos?'
- Non prosint sane, me tamen ista iuvant.
- Seria cum possim, quod delectantia malo
- Scribere, tu causa es, lector amice, mihi,
- Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
- Sed nescis, quanti stet mihi talis amor.
- Nam si falciferi defendere templa Tonantis
- Sollicitisque velim vendere verba reis,
- Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
- Et fiet vario sordidus aere sinus.
- At nunc conviva est comissatorque libellus,
- Et tantum gratis pagina nostra placet.
- Sed non et veteres contenti laude fuerunt,
- Cum minimum vati munus Alexis erat.
- 'Belle' inquis 'dixti: iuvat et laudabimus usque.'
- Dissimulas? facies me, puto, causidicum.
- Dum proavos atavosque refers et nomina magna,
- Dum tibi noster eques sordida condicio est,
- Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo
- Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
- Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae
- Gracilesque ligulae cereique chartaeque
- Et acuta senibus testa cum Damascenis,
- Praeter libellos vernulas nihil misi,
- Fortasse avarus videar aut inhumanus,
- Odi dolosas munerum et malas artes:
- Imitantur hamos dona: namque quis nescit,
- Avidum vorata decipi scarum musca?
- Quotiens amico diviti nihil donat,
- O Quintiane, liberalis est pauper.
- Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar,
- Temporibus possunt saecula nulla tuis.
- Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
- Quando Palatini plus meruere dei?
- Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
- Sub quo libertas principe tanta fuit?
- Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
- Quod colit ingratas pauper amicitias.
- Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
- Aut quem prosequitur non alienus eques?
- Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
- Flammarisve togae scripula tota decem
- Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
- Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
- Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
- Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
- Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
- Utile quod nobis do tibi consilium.
- Si tecum mihi, care Martialis,
- Securis liceat frui diebus,
- Si disponere tempus otiosum
- Et verae pariter vacare vitae:
- Nec nos atria, nec domos potentum,
- Nec litis tetricas forumque triste
- Nossemus, nec imagines superbas;
- Sed gestatio, fabulae, libelli,
- Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
- Haec essent loca semper, hi labores.
- Nunc vivit necuter sibi, bonosque
- Soles effugere atque abire sentit,
- Qui nobis pereunt et inputantur.
- Quisquam vivere cum sciat, moratur?
- Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
- Ante salutabat rhetor Apollodotus.
- Nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
- Cura laborque potest! Scripsit et edidicit.
- Mane domi nisi te volui meruique videre,
- Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
- Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
- Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
- Alta Suburani vincenda est semita clivi
- Et numquam sicco sordida saxa gradu,
- Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
- Quaeque trahi multo marmora fune vides.
- Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
- Paule, negat lasso ianitor esse domi.
- Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
- Vix tanti Paulum mane videre fuit.
- Semper inhumanos habet officiosus amicos:
- Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
- Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
- Iura theatralis dum siluere loci.
- Quae postquam placidi censoris cura renasci
- Iussit et Oceanum certior audit eques,
- Non nisi vel cocco madida vel murice tincta
- Veste nites et te sic dare verba putas.
- Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
- Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.