Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et iactat tumido superbus ore:
  2. 'Tandem commodius licet sedere,
  3. Nunc est reddita dignitas equestris,
  4. Turba non premimur nec inquinamur':
  5. Haec et talia dum refert supinus,
  6. Illas purpureas et adrogantes
  7. Iussit surgere Lei+tus lacernas.
  1. Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
  2. Venisti centum, Symmache, discipulis.
  3. Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
  4. Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
  1. 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
  2. Et sua quod rarus tempora lector amat?'
  3. Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
  4. Praeferat antiquos semper ut illa novis.
  5. Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
  6. Sic laudant Catuli vilia templa senes;
  7. Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
  8. Et sua riserunt saecula Maeoniden,
  9. Rara coronato plausere theatra Menandro,
  10. Norat Nasonem sola Corinna suum.
  11. Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
  12. Si post fata venit gloria, non propero.
  1. Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
  2. Versat in articulo Stella, Severe, meus.
  3. Multas in digitis, plures in carmine gemmas
  4. Invenies: inde est haec, puto, culta manus.
  1. Quod nutantia fronte perticata
  2. Gestat pondera Masclion superbus,
  3. Aut grandis Ninus omnibus lacertis
  4. Septem quod pueros levat vel octo,
  5. Res non difficilis mihi videtur,
  6. Uno cum digito vel hoc vel illo
  7. Portet Stella meus decem puellas.
  1. Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
  2. Sed non obscurus nec male notus eques,