Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haec et talia dum refert supinus,
  2. Illas purpureas et adrogantes
  3. Iussit surgere Lei+tus lacernas.
  1. Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
  2. Venisti centum, Symmache, discipulis.
  3. Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
  4. Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
  1. 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
  2. Et sua quod rarus tempora lector amat?'
  3. Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,