Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ponetur digitis tenendus ustis
  2. Nigra coliculus virens patella,
  3. Algentem modo qui reliquit hortum,
  4. Et pultem niveam premens botellus,
  5. Et pallens faba cum rubente lardo.
  6. Mensae munera si voles secundae,
  7. Marcentes tibi porrigentur uvae
  8. Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
  9. Et quas docta Neapolis creavit,
  10. Lento castaneae vapore tostae:
  11. Vinum tu facies bonum bibendo.
  12. Post haec omnia forte si movebit
  13. Bacchus quam solet esuritionem,
  14. Succurrent tibi nobiles olivae,
  15. Piceni modo quas tulere rami,
  16. Et fervens cicer et tepens lupinus.
  17. Parva est cenula—quis potest negare?—,
  18. Sed finges nihil audiesve fictum
  19. Et voltu placidus tuo recumbes;
  20. Nec crassum dominus leget volumen,