Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lascivos docili tremore lumbos;
  2. Sed quod non grave sit nec infacetum,
  3. Parvi tibia condyli sonabit.
  4. Haec est cenula. Claudiam sequeris.
  5. Quam nobis cupis esse tu priorem?
  1. Undecies una surrexti, Zoile, cena,
  2. Et mutata tibi est synthesis undecies,
  3. Sudor inhaereret madida ne veste retentus
  4. Et laxam tenuis laederet aura cutem.
  5. Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
  6. Frigus enim magnum synthesis una facit.
  1. Non totam mihi, si vacabis, horam,
  2. Dones et licet inputes, Severe,
  3. Dum nostras legis exigisque nugas.
  4. 'Durum est perdere ferias': rogamus,
  5. Iacturam patiaris hanc ferasque.
  6. Quod si legeris ista cum diserto
  7. —Sed numquid sumus inprobi?—Secundo,
  8. Plus multo tibi debiturus hic est,
  9. Quam debet domino suo, libellus.
  10. Nam securus erit, nec inquieta
  11. Lassi marmora Sisyphi videbit,
  12. Quem censoria cum meo Severo
  13. Docti lima momorderit Secundi.
  1. Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
  2. Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
  1. Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
  2. Si dare non poteras milia, Gaure, decem?
  3. An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?