Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vibrabunt sine fine prurientes
  2. Lascivos docili tremore lumbos;
  3. Sed quod non grave sit nec infacetum,
  4. Parvi tibia condyli sonabit.
  5. Haec est cenula. Claudiam sequeris.
  6. Quam nobis cupis esse tu priorem?
  1. Undecies una surrexti, Zoile, cena,
  2. Et mutata tibi est synthesis undecies,
  3. Sudor inhaereret madida ne veste retentus
  4. Et laxam tenuis laederet aura cutem.
  5. Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
  6. Frigus enim magnum synthesis una facit.
  1. Non totam mihi, si vacabis, horam,
  2. Dones et licet inputes, Severe,
  3. Dum nostras legis exigisque nugas.
  4. 'Durum est perdere ferias': rogamus,
  5. Iacturam patiaris hanc ferasque.
  6. Quod si legeris ista cum diserto
  7. —Sed numquid sumus inprobi?—Secundo,
  8. Plus multo tibi debiturus hic est,
  9. Quam debet domino suo, libellus.
  10. Nam securus erit, nec inquieta
  11. Lassi marmora Sisyphi videbit,
  12. Quem censoria cum meo Severo
  13. Docti lima momorderit Secundi.
  1. Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
  2. Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
  1. Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
  2. Si dare non poteras milia, Gaure, decem?
  3. An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?
  4. I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.
  1. Insequeris, fugio; fugis, insequor; haec mihi mens est:
  2. Velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.
  1. Iam tristis nucibus puer relictis
  2. Clamoso revocatur a magistro,
  3. Et blando male proditus fritillo,
  4. Arcana modo raptus e popina,
  5. Aedilem rogat udus aleator.
  6. Saturnalia transiere tota,
  7. Nec munuscula parva nec minora
  8. Misisti mihi, Galla, quam solebas.
  9. Sane sic abeat meus December:
  10. Scis certe, puto, vestra iam venire
  11. Saturnalia, Martias Kalendas;
  12. Tunc reddam tibi, Galla, quod dedisti.
  1. Sextus mittitur hic tibi libellus,
  2. In primis mihi care Martialis:
  3. Quem si terseris aure diligenti,
  4. Audebit minus anxius tremensque
  5. Magnas Caesaris in manus venire.
  1. Lusus erat sacrae conubia fallere taedae,
  2. Lusus et inmeritos execuisse mares.
  3. Utraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
  4. Succurris, nasci quos sine fraude iubes.
  5. Nec spado iam nec moechus erit te praeside quisquam:
  6. At prius—o mores!—et spado moechus erat.
  1. Nascere Dardanio promissum nomen Iulo,
  2. Vera deu=m suboles; nascere, magne puer:
  3. Cui pater aeternas post saecula tradat habenas,
  4. Quique regas orbem cum seniore senex.
  5. Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila
  6. Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
  1. Censor maxime principumque princeps,
  2. Cum tot iam tibi debeat triumphos,
  3. Tot nascentia templa, tot renata,
  4. Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
  5. Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
  1. Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
  2. Mutua des centum, Caeciliane, rogo.
  3. Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
  4. 'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.
  1. Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
  2. Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.
  1. Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
  2. Atque intrare domos iussa Pudicitia est,
  3. Aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
  4. Et nubit decimo iam Telesilla viro.
  5. Quae nubit totiens, non nubit: adultera lege est.
  6. Offendor moecha simpliciore minus.
  1. Praetores duo, quattuor tribuni,
  2. Septem causidici, decem poetae
  3. Cuiusdam modo nuptias petebant
  4. A quodam sene. Non moratus ille
  5. Praeconi dedit Eulogo puellam.
  6. Dic, numquid fatue, Severe, fecit?
  1. In Pompeiano dormis, Laevine, theatro:
  2. Et quereris, si te suscitat Oceanus?
  1. Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem,
  2. 'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.'
  3. Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
  4. Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
  5. At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
  6. Quam placido nostras legerat ore preces!
  7. Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
  8. Et Capitolinas itque reditque vias.
  9. Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
  10. Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
  11. Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
  12. 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'
  1. Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
  2. Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
  3. Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
  4. Sed par atque eadem cena duobus erat.
  5. Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
  6. Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
  7. Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
  8. Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
  9. Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
  10. Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.
  1. Iurat capillos esse, quos emit, suos
  2. †Fabulla: numquid, Paule, peierat†?
  1. Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
  2. Vel quis Palladiae non putet artis opus?
  3. Candida non tacita respondet imagine lygdos
  4. Et placido fulget vivus in ore decor.
  5. Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,
  6. Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
  7. Ut Martis revocetur amor summique Tonantis,
  8. A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
  1. Versus scribere posse te disertos
  2. Adfirmas, Laberi: quid ergo non vis?
  3. Versus scribere qui potest disertos,
  4. Non scribat, Laberi: virum putabo.
  1. Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
  2. Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
  3. Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
  4. Funeribus facta est nunc pretiosa suis.
  1. Tu qui pene viros terres et falce cinaedos,
  2. Iugera sepositi pauca tuere soli.
  3. Sic tua non intrent vetuli pomaria fures,
  4. Sed puer et longis pulchra puella comis.
  1. Cinnam, Cinname, te iubes vocari.
  2. Non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
  3. Tu si Furius ante dictus esses,
  4. Fur ista ratione dicereris.
  1. Sancta Salonini terris requiescit Hiberis,
  2. Qua melior Stygias non videt umbra domos.
  3. Sed lugere nefas: nam qui te, Prisce, reliquit,
  4. Vivit qua voluit vivere parte magis.
  1. Non de vi neque caede nec veneno,
  2. Sed lis est mihi de tribus capellis:
  3. Vicini queror has abesse furto.
  4. Hoc iudex sibi postulat probari:
  5. Tu Cannas Mithridaticumque bellum
  6. Et periuria Punici furoris
  7. Et Sullas Mariosque Muciosque
  8. Magna voce sonas manuque tota.
  9. Iam dic, Postume, de tribus capellis.
  1. Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi,
  2. Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?'
  3. Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
  4. Teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.
  1. Perpetuam Stellae dum iungit Ianthida vati
  2. Laeta Venus, dixit 'Plus dare non potui.'
  3. Haec coram domina; sed nequius illud in aurem:
  4. 'Tu ne quid pecces, exitiose, vide.
  5. Saepe ego lascivom Martem furibunda cecidi,
  6. Legitimos esset cum vagus ante toros.
  7. Sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:
  8. Tam frugi Iuno vellet habere virum.'
  9. Dixit, et arcano percussit pectora loro.
  10. Plaga iuvat: sed tu iam, dea, caede deos.