Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Torani, potes esurire mecum.
  2. Non deerunt tibi, si soles προπίνειν,
  3. Viles Cappadocae gravesque porri,
  4. Divisis cybium latebit ovis.
  5. Ponetur digitis tenendus ustis
  6. Nigra coliculus virens patella,
  7. Algentem modo qui reliquit hortum,
  8. Et pultem niveam premens botellus,
  9. Et pallens faba cum rubente lardo.
  10. Mensae munera si voles secundae,
  11. Marcentes tibi porrigentur uvae
  12. Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
  13. Et quas docta Neapolis creavit,
  14. Lento castaneae vapore tostae:
  15. Vinum tu facies bonum bibendo.
  16. Post haec omnia forte si movebit
  17. Bacchus quam solet esuritionem,
  18. Succurrent tibi nobiles olivae,
  19. Piceni modo quas tulere rami,
  20. Et fervens cicer et tepens lupinus.
  21. Parva est cenula—quis potest negare?—,
  22. Sed finges nihil audiesve fictum
  23. Et voltu placidus tuo recumbes;
  24. Nec crassum dominus leget volumen,
  25. Nec de Gadibus inprobis puellae
  26. Vibrabunt sine fine prurientes
  27. Lascivos docili tremore lumbos;
  28. Sed quod non grave sit nec infacetum,
  29. Parvi tibia condyli sonabit.
  30. Haec est cenula. Claudiam sequeris.
  31. Quam nobis cupis esse tu priorem?
  1. Undecies una surrexti, Zoile, cena,
  2. Et mutata tibi est synthesis undecies,
  3. Sudor inhaereret madida ne veste retentus
  4. Et laxam tenuis laederet aura cutem.
  5. Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
  6. Frigus enim magnum synthesis una facit.