Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
  2. Et quas docta Neapolis creavit,
  3. Lento castaneae vapore tostae:
  4. Vinum tu facies bonum bibendo.
  5. Post haec omnia forte si movebit
  6. Bacchus quam solet esuritionem,
  7. Succurrent tibi nobiles olivae,
  8. Piceni modo quas tulere rami,
  9. Et fervens cicer et tepens lupinus.
  10. Parva est cenula—quis potest negare?—,
  11. Sed finges nihil audiesve fictum
  12. Et voltu placidus tuo recumbes;
  13. Nec crassum dominus leget volumen,