Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Marcentes tibi porrigentur uvae
  2. Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
  3. Et quas docta Neapolis creavit,
  4. Lento castaneae vapore tostae:
  5. Vinum tu facies bonum bibendo.
  6. Post haec omnia forte si movebit
  7. Bacchus quam solet esuritionem,
  8. Succurrent tibi nobiles olivae,
  9. Piceni modo quas tulere rami,
  10. Et fervens cicer et tepens lupinus.
  11. Parva est cenula—quis potest negare?—,
  12. Sed finges nihil audiesve fictum
  13. Et voltu placidus tuo recumbes;
  14. Nec crassum dominus leget volumen,
  15. Nec de Gadibus inprobis puellae
  16. Vibrabunt sine fine prurientes
  17. Lascivos docili tremore lumbos;
  18. Sed quod non grave sit nec infacetum,
  19. Parvi tibia condyli sonabit.
  20. Haec est cenula. Claudiam sequeris.
  21. Quam nobis cupis esse tu priorem?
  1. Undecies una surrexti, Zoile, cena,
  2. Et mutata tibi est synthesis undecies,
  3. Sudor inhaereret madida ne veste retentus
  4. Et laxam tenuis laederet aura cutem.
  5. Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
  6. Frigus enim magnum synthesis una facit.
  1. Non totam mihi, si vacabis, horam,
  2. Dones et licet inputes, Severe,
  3. Dum nostras legis exigisque nugas.
  4. 'Durum est perdere ferias': rogamus,
  5. Iacturam patiaris hanc ferasque.
  6. Quod si legeris ista cum diserto
  7. —Sed numquid sumus inprobi?—Secundo,
  8. Plus multo tibi debiturus hic est,
  9. Quam debet domino suo, libellus.
  10. Nam securus erit, nec inquieta
  11. Lassi marmora Sisyphi videbit,
  12. Quem censoria cum meo Severo
  13. Docti lima momorderit Secundi.
  1. Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
  2. Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
  1. Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
  2. Si dare non poteras milia, Gaure, decem?
  3. An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?
  4. I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.
  1. Insequeris, fugio; fugis, insequor; haec mihi mens est:
  2. Velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.
  1. Iam tristis nucibus puer relictis
  2. Clamoso revocatur a magistro,
  3. Et blando male proditus fritillo,
  4. Arcana modo raptus e popina,
  5. Aedilem rogat udus aleator.
  6. Saturnalia transiere tota,
  7. Nec munuscula parva nec minora
  8. Misisti mihi, Galla, quam solebas.
  9. Sane sic abeat meus December:
  10. Scis certe, puto, vestra iam venire
  11. Saturnalia, Martias Kalendas;
  12. Tunc reddam tibi, Galla, quod dedisti.
  1. Sextus mittitur hic tibi libellus,
  2. In primis mihi care Martialis:
  3. Quem si terseris aure diligenti,
  4. Audebit minus anxius tremensque
  5. Magnas Caesaris in manus venire.
  1. Lusus erat sacrae conubia fallere taedae,
  2. Lusus et inmeritos execuisse mares.
  3. Utraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
  4. Succurris, nasci quos sine fraude iubes.