Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- O quanta est gula, centiens comesse!
- Quanto maior adhuc, nec accubare!
- Umida qua gelidas summittit Trebula valles
- Et viridis cancri mensibus alget ager,
- Rura Cleonaeo numquam temerata leone
- Et domus Aeolio semper amica Noto,
- Te, Faustine, vocant: longas his exige messes
- Collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.
- Qui potuit Bacchi matrem dixisse tonantem,
- Ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.
- Non donem tibi cur meos libellos
- Oranti totiens et exigenti,
- Miraris, Theodore? Magna causa est:
- Dones tu mihi ne tuos libellos.
- Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
- Terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
- Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
- Uno non poterat tanta ruina loco.
- Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte,