Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- In sellariolis vagus popinis
- Circa balnea quattuor peregit.
- O quanta est gula, centiens comesse!
- Quanto maior adhuc, nec accubare!
- Umida qua gelidas summittit Trebula valles
- Et viridis cancri mensibus alget ager,
- Rura Cleonaeo numquam temerata leone
- Et domus Aeolio semper amica Noto,
- Te, Faustine, vocant: longas his exige messes
- Collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.
- Qui potuit Bacchi matrem dixisse tonantem,
- Ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.
- Non donem tibi cur meos libellos
- Oranti totiens et exigenti,
- Miraris, Theodore? Magna causa est:
- Dones tu mihi ne tuos libellos.
- Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
- Terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
- Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
- Uno non poterat tanta ruina loco.
- Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte,
- Uxorem potes hanc dicere legitimam.
- Profecit poto Mithridates saepe veneno,
- Toxica ne possent saeva nocere sibi.
- Tu quoque cavisti cenando tam male semper,
- Ne posses umquam, Cinna, perire fame.
- Narratur belle quidam dixisse, Marulle,
- Qui te ferre oleum dixit in auricula.
- Si tristi domicenio laboras,
- Torani, potes esurire mecum.
- Non deerunt tibi, si soles προπίνειν,
- Viles Cappadocae gravesque porri,
- Divisis cybium latebit ovis.
- Ponetur digitis tenendus ustis
- Nigra coliculus virens patella,
- Algentem modo qui reliquit hortum,
- Et pultem niveam premens botellus,
- Et pallens faba cum rubente lardo.
- Mensae munera si voles secundae,
- Marcentes tibi porrigentur uvae
- Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
- Et quas docta Neapolis creavit,
- Lento castaneae vapore tostae:
- Vinum tu facies bonum bibendo.
- Post haec omnia forte si movebit
- Bacchus quam solet esuritionem,
- Succurrent tibi nobiles olivae,
- Piceni modo quas tulere rami,
- Et fervens cicer et tepens lupinus.
- Parva est cenula—quis potest negare?—,
- Sed finges nihil audiesve fictum
- Et voltu placidus tuo recumbes;
- Nec crassum dominus leget volumen,
- Nec de Gadibus inprobis puellae
- Vibrabunt sine fine prurientes
- Lascivos docili tremore lumbos;
- Sed quod non grave sit nec infacetum,
- Parvi tibia condyli sonabit.
- Haec est cenula. Claudiam sequeris.
- Quam nobis cupis esse tu priorem?
- Undecies una surrexti, Zoile, cena,
- Et mutata tibi est synthesis undecies,
- Sudor inhaereret madida ne veste retentus
- Et laxam tenuis laederet aura cutem.
- Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
- Frigus enim magnum synthesis una facit.