Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Intra limina sanctioris aulae.
  2. Nosti tempora tu Iovis sereni,
  3. Cum fulget placido suoque vultu,
  4. Quo nil supplicibus solet negare.
  5. Non est quod metuas preces iniquas:
  6. Numquam grandia nec molesta poscit
  7. Quae cedro decorata purpuraque
  8. Nigris pagina crevit umbilicis.
  9. Nec porrexeris ista, sed teneto
  10. Sic tamquam nihil offeras agasque.
  11. Si novi dominum novem sororum,
  12. Ultro purpureum petet libellum.