Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sic Burrus cito sentiat parentem:
  2. Admittas timidam brevemque chartam
  3. Intra limina sanctioris aulae.
  4. Nosti tempora tu Iovis sereni,
  5. Cum fulget placido suoque vultu,
  6. Quo nil supplicibus solet negare.
  7. Non est quod metuas preces iniquas:
  8. Numquam grandia nec molesta poscit
  9. Quae cedro decorata purpuraque
  10. Nigris pagina crevit umbilicis.
  11. Nec porrexeris ista, sed teneto
  12. Sic tamquam nihil offeras agasque.
  13. Si novi dominum novem sororum,
  14. Ultro purpureum petet libellum.
  1. Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,
  2. Una decem quotiens saecula vixit avis,
  3. Taliter exuta est veterem nova Roma senectam
  4. Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
  5. Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae
  6. Parce: sumus Martis turba, sed et Veneris:
  7. Parce, pater: sic Lemniacis lasciva catenis
  8. Ignoscat coniunx et patienter amet.
  1. Edictum domini deique nostri,
  2. Quo subsellia certiora fiunt
  3. Et puros eques ordines recepit,
  4. Dum laudat modo Phasis in theatro,
  5. Phasis purpureis ruber lacernis,
  6. Et iactat tumido superbus ore:
  7. 'Tandem commodius licet sedere,
  8. Nunc est reddita dignitas equestris,
  9. Turba non premimur nec inquinamur':
  10. Haec et talia dum refert supinus,
  11. Illas purpureas et adrogantes
  12. Iussit surgere Lei+tus lacernas.
  1. Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
  2. Venisti centum, Symmache, discipulis.
  3. Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
  4. Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
  1. 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
  2. Et sua quod rarus tempora lector amat?'
  3. Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
  4. Praeferat antiquos semper ut illa novis.
  5. Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
  6. Sic laudant Catuli vilia templa senes;
  7. Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
  8. Et sua riserunt saecula Maeoniden,
  9. Rara coronato plausere theatra Menandro,
  10. Norat Nasonem sola Corinna suum.
  11. Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
  12. Si post fata venit gloria, non propero.
  1. Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
  2. Versat in articulo Stella, Severe, meus.
  3. Multas in digitis, plures in carmine gemmas
  4. Invenies: inde est haec, puto, culta manus.
  1. Quod nutantia fronte perticata
  2. Gestat pondera Masclion superbus,
  3. Aut grandis Ninus omnibus lacertis
  4. Septem quod pueros levat vel octo,
  5. Res non difficilis mihi videtur,
  6. Uno cum digito vel hoc vel illo
  7. Portet Stella meus decem puellas.
  1. Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
  2. Sed non obscurus nec male notus eques,
  3. Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est',
  4. Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
  5. At tua centenis incumbunt tecta columnis
  6. Et libertinas arca flagellat opes,
  7. Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes,
  8. Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
  9. Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse:
  10. Tu quod es, e populo quilibet esse potest.
  1. Sedere primo solitus in gradu semper
  2. Tunc, cum liceret occupare, Nanneius
  3. Bis excitatus terque transtulit castra,
  4. Et inter ipsas paene tertius sellas
  5. Post Gaiumque Luciumque consedit.
  6. Illinc cucullo prospicit caput tectus
  7. Oculoque ludos spectat indecens uno.
  8. Et hinc miser deiectus in viam transit,
  9. Subsellioque semifultus extremo
  10. Et male receptus altero genu iactat
  11. Equiti sedere Lei+toque se stare.
  1. Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum,
  2. Et queritur laesus carmine nemo meo,
  3. Gaudet honorato sed multus nomine lector,