Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et sis invidia favente felix,
  2. Sic Burrus cito sentiat parentem:
  3. Admittas timidam brevemque chartam
  4. Intra limina sanctioris aulae.
  5. Nosti tempora tu Iovis sereni,
  6. Cum fulget placido suoque vultu,
  7. Quo nil supplicibus solet negare.
  8. Non est quod metuas preces iniquas:
  9. Numquam grandia nec molesta poscit
  10. Quae cedro decorata purpuraque
  11. Nigris pagina crevit umbilicis.
  12. Nec porrexeris ista, sed teneto
  13. Sic tamquam nihil offeras agasque.
  14. Si novi dominum novem sororum,
  15. Ultro purpureum petet libellum.
  1. Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,
  2. Una decem quotiens saecula vixit avis,
  3. Taliter exuta est veterem nova Roma senectam
  4. Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
  5. Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae
  6. Parce: sumus Martis turba, sed et Veneris:
  7. Parce, pater: sic Lemniacis lasciva catenis
  8. Ignoscat coniunx et patienter amet.
  1. Edictum domini deique nostri,