Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Musae, Parthenium rogate vestrum:
  2. Sic te serior et beata quondam
  3. Salvo Caesare finiat senectus
  4. Et sis invidia favente felix,
  5. Sic Burrus cito sentiat parentem:
  6. Admittas timidam brevemque chartam
  7. Intra limina sanctioris aulae.
  8. Nosti tempora tu Iovis sereni,
  9. Cum fulget placido suoque vultu,
  10. Quo nil supplicibus solet negare.
  11. Non est quod metuas preces iniquas:
  12. Numquam grandia nec molesta poscit
  13. Quae cedro decorata purpuraque
  14. Nigris pagina crevit umbilicis.
  15. Nec porrexeris ista, sed teneto
  16. Sic tamquam nihil offeras agasque.