Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit?
  2. Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum?
  3. Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
  4. Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
  5. Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
  6. Cras vives? hodie iam vivere, Postume, serum est:
  7. Ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
  1. Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
  2. Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
  3. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti;
  4. Fictilibus nostris exoneratus eris.
  1. Adlatres licet usque nos et usque
  2. Et gannitibus inprobis lacessas,
  3. Certum est hanc tibi pernegare famam,
  4. Olim quam petis, in meis libellis
  5. Qualiscumque legaris ut per orbem.
  6. Nam te cur aliquis sciat fuisse?
  7. Ignotus pereas, miser, necesse est.
  8. Non deerunt tamen hac in urbe forsan
  9. Unus vel duo tresve quattuorve,