Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Praeconem facias vel architectum.
- Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
- Saepe etiam servum sic resaluto tuum.
- Cras te victurum, cras dicis, Postume, semper.
- Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit?
- Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum?
- Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
- Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
- Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
- Cras vives? hodie iam vivere, Postume, serum est:
- Ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
- Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
- Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
- Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti;
- Fictilibus nostris exoneratus eris.
- Adlatres licet usque nos et usque
- Et gannitibus inprobis lacessas,
- Certum est hanc tibi pernegare famam,
- Olim quam petis, in meis libellis
- Qualiscumque legaris ut per orbem.
- Nam te cur aliquis sciat fuisse?
- Ignotus pereas, miser, necesse est.
- Non deerunt tamen hac in urbe forsan
- Unus vel duo tresve quattuorve,
- Pellem rodere qui velint caninam:
- Nos hac a scabie tenemus ungues.
- Crispulus iste quis est, uxori semper adhaeret
- Qui, Mariane, tuae? crispulus iste quis est?
- Nescio quid dominae teneram qui garrit in aurem
- Et sellam cubito dexteriore premit?
- Per cuius digitos currit levis anulus omnes,
- Crura gerit nullo qui violata pilo?
- Nil mihi respondes? 'Uxoris res agit' inquis
- 'Iste meae.' Sane certus et asper homo est,
- Procuratorem voltu qui praeferat ipso:
- Acrior hoc Chius non erit Aufidius.
- O quam dignus eras alapis, Mariane, Latini:
- Te successurum credo ego Panniculo.
- Res uxoris agit? res ullas crispulus iste?
- Res non uxoris, res agit iste tuas.
- Iure tuo nostris maneas licet, hospes, in hortis,
- Si potes in nudo ponere membra solo,
- Aut si portatur tecum tibi magna supellex:
- Nam mea iam digitum sustulit hospitibus.
- Nulla tegit fractos—nec inanis—culcita lectos,