Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si nostrum sine te scis caluisse focum.
  2. Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
  3. Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
  4. Desine iam nostram, precor, observare culinam,
  5. Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
  1. Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
  2. Notariorum quem premit chorus levis,
  3. Qui codicillis hinc et inde prolatis