Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Solum te, Labiene, tres putavi.
  2. Calvae me numerus tuae fefellit:
  3. Sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli,
  4. Quales vel puerum decere possunt;
  5. Nudumst in medio caput, nec ullus
  6. In longa pilus area notatur.
  7. Hic error tibi profuit Decembri,
  8. Tum, cum prandia misit Imperator:
  9. Cum panariolis tribus redisti.
  10. Talem Geryonem fuisse credo.
  11. Vites, censeo, porticum Philippi:
  12. Si te viderit Hercules, peristi.
  1. Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,
  2. Protinus ingentes sunt inimicitiae,
  3. Meque potes stricto medium transfigere ferro,
  4. Si nostrum sine te scis caluisse focum.
  5. Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
  6. Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
  7. Desine iam nostram, precor, observare culinam,
  8. Atque aliquando meus det tibi verba cocus.