Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cum panariolis tribus redisti.
- Talem Geryonem fuisse credo.
- Vites, censeo, porticum Philippi:
- Si te viderit Hercules, peristi.
- Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,
- Protinus ingentes sunt inimicitiae,
- Meque potes stricto medium transfigere ferro,
- Si nostrum sine te scis caluisse focum.
- Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
- Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
- Desine iam nostram, precor, observare culinam,
- Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
- Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
- Notariorum quem premit chorus levis,
- Qui codicillis hinc et inde prolatis
- Epistulisque commodat gravem voltum
- Similis Catoni Tullioque Brutoque,
- Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
- Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
- Si fingere istud me putas, salutemus.