Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae crine vicit Baetici gregis vellus
  2. Rhenique nodos aureamque nitelam;
  3. Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
  4. Quod Atticarum prima mella cerarum,
  5. Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
  6. Cui conparatus indecens erat pavo,
  7. Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
  8. Adhuc recenti tepet Erotion busto,
  9. Quam pessimorum lex amara fatorum
  10. Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
  11. Nostros amores gaudiumque lususque—
  12. Et esse tristem me meus vetat Paetus,
  13. Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
  14. 'Deflere non te vernulae pudet mortem?