Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nivesque primas liliumque non tactum;
  2. Quae crine vicit Baetici gregis vellus
  3. Rhenique nodos aureamque nitelam;
  4. Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
  5. Quod Atticarum prima mella cerarum,
  6. Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
  7. Cui conparatus indecens erat pavo,
  8. Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
  9. Adhuc recenti tepet Erotion busto,
  10. Quam pessimorum lex amara fatorum
  11. Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
  12. Nostros amores gaudiumque lususque—
  13. Et esse tristem me meus vetat Paetus,
  14. Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
  15. 'Deflere non te vernulae pudet mortem?
  16. Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
  17. Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
  18. Quid esse nostro fortius potest Paeto?
  19. Ducentiens accepit, et tamen vivit.
  1. Calliodorus habet censum—quis nescit?—equestrem,
  2. Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
  3. 'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
  4. Uno credis equo posse sedere duos?
  5. Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
  6. Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
  7. Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
  8. Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
  9. Aut imitare genus Ledae—cum fratre sedere
  10. Non potes—: alternis, Calliodore, sede.
  1. Supremas tibi triciens in anno
  2. Signanti tabulas, Charine, misi
  3. Hyblaeis madidas thymis placentas.
  4. Defeci: miserere iam, Charine:
  5. Signa rarius, aut semel fac illud,
  6. Mentitur tua quod subinde tussis.
  7. Excussi loculosque sacculumque:
  8. Croeso divitior licet fuissem,