Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec modo politum pecudis Indicae dentem
  2. Nivesque primas liliumque non tactum;
  3. Quae crine vicit Baetici gregis vellus
  4. Rhenique nodos aureamque nitelam;
  5. Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
  6. Quod Atticarum prima mella cerarum,
  7. Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
  8. Cui conparatus indecens erat pavo,
  9. Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
  10. Adhuc recenti tepet Erotion busto,
  11. Quam pessimorum lex amara fatorum
  12. Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
  13. Nostros amores gaudiumque lususque—
  14. Et esse tristem me meus vetat Paetus,
  15. Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
  16. 'Deflere non te vernulae pudet mortem?
  17. Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
  18. Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
  19. Quid esse nostro fortius potest Paeto?
  20. Ducentiens accepit, et tamen vivit.
  1. Calliodorus habet censum—quis nescit?—equestrem,
  2. Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
  3. 'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
  4. Uno credis equo posse sedere duos?
  5. Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
  6. Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
  7. Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
  8. Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
  9. Aut imitare genus Ledae—cum fratre sedere
  10. Non potes—: alternis, Calliodore, sede.
  1. Supremas tibi triciens in anno
  2. Signanti tabulas, Charine, misi
  3. Hyblaeis madidas thymis placentas.
  4. Defeci: miserere iam, Charine:
  5. Signa rarius, aut semel fac illud,
  6. Mentitur tua quod subinde tussis.
  7. Excussi loculosque sacculumque:
  8. Croeso divitior licet fuissem,
  9. Iro pauperior forem, Charine,
  10. Si conchem totiens meam comesses.
  1. Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
  2. Et miraris, opus displicuisse tuum?
  1. Spadone cum sis eviratior fluxo,
  2. Et concubino mollior Celaenaeo,
  3. Quem sectus ululat matris entheae Gallus,
  4. Theatra loqueris et gradus et edicta,
  5. Trabeasque et Idus fibulasque censusque,
  6. Et pumicata pauperes manu monstras.
  7. Sedere in equitum liceat an tibi scamnis,
  8. Videbo, Didyme: non licet maritorum.
  1. Callidus effracta nummos fur auferet arca,
  2. Prosternet patrios impia flamma lares:
  3. Debitor usuram pariter sortemque negabit,
  4. Non reddet sterilis semina iacta seges:
  5. Dispensatorem fallax spoliabit amica,
  6. Mercibus extructas obruet unda rates.
  7. Extra fortunam est, quidquid donatur amicis:
  8. Quas dederis, solas semper habebis opes.
  1. Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
  2. Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.
  1. Quid factum est, rogo, quid repente factum,
  2. Ad cenam mihi, Dento, quod vocanti—
  3. Quis credat?—quater ausus es negare?
  4. Sed nec respicis et fugis sequentem,
  5. Quem thermis modo quaerere et theatris
  6. Et conclavibus omnibus solebas.
  7. Sic est, captus es unctiore mensa
  8. Et maior rapuit canem culina.
  9. Iam te, sed cito, cognitum et relictum
  10. Cum fastidierit popina dives,
  11. Antiquae venies ad ossa cenae.
  1. Dicis formosam, dicis te, Bassa, puellam.
  2. Istud quae non est dicere, Bassa, solet.
  1. Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,
  2. Et placet ira mihi plus tua, quam facies,
  3. Ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
  4. Consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.
  1. Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
  2. Non cenat, quotiens nemo vocavit eum.
  1. Quid non cogit amor? secuit nolente capillos
  2. Encolpos domino, non prohibente tamen.
  3. Permisit flevitque Pudens: sic cessit habenis
  4. Audaci questus de Phaethonte pater:
  5. Talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles
  6. Deposuit gaudens, matre dolente, comas.
  7. Sed tu ne propera—brevibus ne crede capillis—
  8. Tardaque pro tanto munere, barba, veni.
  1. Vidissem modo forte cum sedentem
  2. Solum te, Labiene, tres putavi.
  3. Calvae me numerus tuae fefellit:
  4. Sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli,
  5. Quales vel puerum decere possunt;
  6. Nudumst in medio caput, nec ullus
  7. In longa pilus area notatur.
  8. Hic error tibi profuit Decembri,
  9. Tum, cum prandia misit Imperator:
  10. Cum panariolis tribus redisti.
  11. Talem Geryonem fuisse credo.
  12. Vites, censeo, porticum Philippi:
  13. Si te viderit Hercules, peristi.
  1. Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,
  2. Protinus ingentes sunt inimicitiae,
  3. Meque potes stricto medium transfigere ferro,
  4. Si nostrum sine te scis caluisse focum.
  5. Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
  6. Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
  7. Desine iam nostram, precor, observare culinam,
  8. Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
  1. Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
  2. Notariorum quem premit chorus levis,
  3. Qui codicillis hinc et inde prolatis
  4. Epistulisque commodat gravem voltum
  5. Similis Catoni Tullioque Brutoque,
  6. Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
  7. Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
  8. Si fingere istud me putas, salutemus.
  1. Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
  2. Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.
  3. Incipio quotiens alicui tua dona referre,
  4. Protinus exclamat 'Dixerat ipse mihi.'
  5. Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
  6. Huic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.
  7. Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
  8. Auctoris pereunt garrulitate sui.
  1. Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?
  2. Quo tibi vel Nioben, Basse, vel Andromachen?
  3. Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis
  4. Deucalion vel, si non placet hic, Phaethon.
  1. Extemporalis factus est meus rhetor:
  2. Calpurnium non scripsit, et salutavit.
  1. Dic mihi, quem portas, volucrum regina? 'Tonantem.'
  2. Nulla manu quare fulmina gestat? 'Amat.'
  3. Quo calet igne deus? 'Pueri.' Cur mitis aperto
  4. Respicis ore Iovem? 'De Ganymede loquor.'
  1. Cui tradas, Lupe, filium magistro,
  2. Quaeris sollicitus diu rogasque.
  3. Omnes grammaticosque rhetorasque
  4. Devites, moneo: nihil sit illi
  5. Cum libris Ciceronis aut Maronis,
  6. Famae Tutilium suae relinquat;
  7. Si versus facit, abdices poetam.
  8. Artes discere vult pecuniosas?
  9. Fac discat citharoedus aut choraules;
  10. Si duri puer ingeni videtur,
  11. Praeconem facias vel architectum.
  1. Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
  2. Saepe etiam servum sic resaluto tuum.
  1. Cras te victurum, cras dicis, Postume, semper.
  2. Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit?
  3. Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum?
  4. Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
  5. Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
  6. Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
  7. Cras vives? hodie iam vivere, Postume, serum est:
  8. Ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
  1. Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
  2. Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
  3. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti;
  4. Fictilibus nostris exoneratus eris.
  1. Adlatres licet usque nos et usque
  2. Et gannitibus inprobis lacessas,
  3. Certum est hanc tibi pernegare famam,
  4. Olim quam petis, in meis libellis
  5. Qualiscumque legaris ut per orbem.
  6. Nam te cur aliquis sciat fuisse?
  7. Ignotus pereas, miser, necesse est.
  8. Non deerunt tamen hac in urbe forsan
  9. Unus vel duo tresve quattuorve,
  10. Pellem rodere qui velint caninam:
  11. Nos hac a scabie tenemus ungues.
  1. Crispulus iste quis est, uxori semper adhaeret
  2. Qui, Mariane, tuae? crispulus iste quis est?
  3. Nescio quid dominae teneram qui garrit in aurem
  4. Et sellam cubito dexteriore premit?
  5. Per cuius digitos currit levis anulus omnes,
  6. Crura gerit nullo qui violata pilo?
  7. Nil mihi respondes? 'Uxoris res agit' inquis
  8. 'Iste meae.' Sane certus et asper homo est,