Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,
  2. Nec modo politum pecudis Indicae dentem
  3. Nivesque primas liliumque non tactum;
  4. Quae crine vicit Baetici gregis vellus
  5. Rhenique nodos aureamque nitelam;
  6. Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
  7. Quod Atticarum prima mella cerarum,
  8. Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
  9. Cui conparatus indecens erat pavo,
  10. Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
  11. Adhuc recenti tepet Erotion busto,
  12. Quam pessimorum lex amara fatorum
  13. Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
  14. Nostros amores gaudiumque lususque—
  15. Et esse tristem me meus vetat Paetus,
  16. Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
  17. 'Deflere non te vernulae pudet mortem?
  18. Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
  19. Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
  20. Quid esse nostro fortius potest Paeto?
  21. Ducentiens accepit, et tamen vivit.
  1. Calliodorus habet censum—quis nescit?—equestrem,
  2. Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
  3. 'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
  4. Uno credis equo posse sedere duos?
  5. Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
  6. Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
  7. Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
  8. Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
  9. Aut imitare genus Ledae—cum fratre sedere
  10. Non potes—: alternis, Calliodore, sede.
  1. Supremas tibi triciens in anno
  2. Signanti tabulas, Charine, misi
  3. Hyblaeis madidas thymis placentas.
  4. Defeci: miserere iam, Charine:
  5. Signa rarius, aut semel fac illud,
  6. Mentitur tua quod subinde tussis.
  7. Excussi loculosque sacculumque:
  8. Croeso divitior licet fuissem,
  9. Iro pauperior forem, Charine,
  10. Si conchem totiens meam comesses.
  1. Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
  2. Et miraris, opus displicuisse tuum?
  1. Spadone cum sis eviratior fluxo,
  2. Et concubino mollior Celaenaeo,
  3. Quem sectus ululat matris entheae Gallus,
  4. Theatra loqueris et gradus et edicta,
  5. Trabeasque et Idus fibulasque censusque,
  6. Et pumicata pauperes manu monstras.
  7. Sedere in equitum liceat an tibi scamnis,
  8. Videbo, Didyme: non licet maritorum.
  1. Callidus effracta nummos fur auferet arca,
  2. Prosternet patrios impia flamma lares:
  3. Debitor usuram pariter sortemque negabit,
  4. Non reddet sterilis semina iacta seges:
  5. Dispensatorem fallax spoliabit amica,
  6. Mercibus extructas obruet unda rates.
  7. Extra fortunam est, quidquid donatur amicis:
  8. Quas dederis, solas semper habebis opes.
  1. Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
  2. Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.
  1. Quid factum est, rogo, quid repente factum,
  2. Ad cenam mihi, Dento, quod vocanti—
  3. Quis credat?—quater ausus es negare?
  4. Sed nec respicis et fugis sequentem,
  5. Quem thermis modo quaerere et theatris
  6. Et conclavibus omnibus solebas.
  7. Sic est, captus es unctiore mensa
  8. Et maior rapuit canem culina.
  9. Iam te, sed cito, cognitum et relictum
  10. Cum fastidierit popina dives,
  11. Antiquae venies ad ossa cenae.
  1. Dicis formosam, dicis te, Bassa, puellam.
  2. Istud quae non est dicere, Bassa, solet.
  1. Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,
  2. Et placet ira mihi plus tua, quam facies,
  3. Ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
  4. Consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.
  1. Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
  2. Non cenat, quotiens nemo vocavit eum.
  1. Quid non cogit amor? secuit nolente capillos
  2. Encolpos domino, non prohibente tamen.
  3. Permisit flevitque Pudens: sic cessit habenis
  4. Audaci questus de Phaethonte pater:
  5. Talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles
  6. Deposuit gaudens, matre dolente, comas.
  7. Sed tu ne propera—brevibus ne crede capillis—
  8. Tardaque pro tanto munere, barba, veni.
  1. Vidissem modo forte cum sedentem
  2. Solum te, Labiene, tres putavi.
  3. Calvae me numerus tuae fefellit:
  4. Sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli,
  5. Quales vel puerum decere possunt;
  6. Nudumst in medio caput, nec ullus
  7. In longa pilus area notatur.
  8. Hic error tibi profuit Decembri,
  9. Tum, cum prandia misit Imperator:
  10. Cum panariolis tribus redisti.
  11. Talem Geryonem fuisse credo.
  12. Vites, censeo, porticum Philippi:
  13. Si te viderit Hercules, peristi.
  1. Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,
  2. Protinus ingentes sunt inimicitiae,
  3. Meque potes stricto medium transfigere ferro,
  4. Si nostrum sine te scis caluisse focum.
  5. Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
  6. Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
  7. Desine iam nostram, precor, observare culinam,
  8. Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
  1. Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
  2. Notariorum quem premit chorus levis,
  3. Qui codicillis hinc et inde prolatis
  4. Epistulisque commodat gravem voltum
  5. Similis Catoni Tullioque Brutoque,
  6. Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
  7. Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
  8. Si fingere istud me putas, salutemus.
  1. Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
  2. Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.
  3. Incipio quotiens alicui tua dona referre,
  4. Protinus exclamat 'Dixerat ipse mihi.'
  5. Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
  6. Huic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.
  7. Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
  8. Auctoris pereunt garrulitate sui.
  1. Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?
  2. Quo tibi vel Nioben, Basse, vel Andromachen?
  3. Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis
  4. Deucalion vel, si non placet hic, Phaethon.
  1. Extemporalis factus est meus rhetor:
  2. Calpurnium non scripsit, et salutavit.
  1. Dic mihi, quem portas, volucrum regina? 'Tonantem.'
  2. Nulla manu quare fulmina gestat? 'Amat.'
  3. Quo calet igne deus? 'Pueri.' Cur mitis aperto
  4. Respicis ore Iovem? 'De Ganymede loquor.'
  1. Cui tradas, Lupe, filium magistro,
  2. Quaeris sollicitus diu rogasque.
  3. Omnes grammaticosque rhetorasque
  4. Devites, moneo: nihil sit illi
  5. Cum libris Ciceronis aut Maronis,
  6. Famae Tutilium suae relinquat;
  7. Si versus facit, abdices poetam.
  8. Artes discere vult pecuniosas?
  9. Fac discat citharoedus aut choraules;
  10. Si duri puer ingeni videtur,
  11. Praeconem facias vel architectum.
  1. Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
  2. Saepe etiam servum sic resaluto tuum.
  1. Cras te victurum, cras dicis, Postume, semper.
  2. Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit?
  3. Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum?
  4. Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
  5. Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
  6. Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
  7. Cras vives? hodie iam vivere, Postume, serum est:
  8. Ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
  1. Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
  2. Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
  3. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti;
  4. Fictilibus nostris exoneratus eris.
  1. Adlatres licet usque nos et usque
  2. Et gannitibus inprobis lacessas,
  3. Certum est hanc tibi pernegare famam,
  4. Olim quam petis, in meis libellis
  5. Qualiscumque legaris ut per orbem.
  6. Nam te cur aliquis sciat fuisse?
  7. Ignotus pereas, miser, necesse est.
  8. Non deerunt tamen hac in urbe forsan
  9. Unus vel duo tresve quattuorve,
  10. Pellem rodere qui velint caninam:
  11. Nos hac a scabie tenemus ungues.
  1. Crispulus iste quis est, uxori semper adhaeret
  2. Qui, Mariane, tuae? crispulus iste quis est?
  3. Nescio quid dominae teneram qui garrit in aurem
  4. Et sellam cubito dexteriore premit?
  5. Per cuius digitos currit levis anulus omnes,
  6. Crura gerit nullo qui violata pilo?
  7. Nil mihi respondes? 'Uxoris res agit' inquis
  8. 'Iste meae.' Sane certus et asper homo est,
  9. Procuratorem voltu qui praeferat ipso:
  10. Acrior hoc Chius non erit Aufidius.
  11. O quam dignus eras alapis, Mariane, Latini:
  12. Te successurum credo ego Panniculo.
  13. Res uxoris agit? res ullas crispulus iste?
  14. Res non uxoris, res agit iste tuas.
  1. Iure tuo nostris maneas licet, hospes, in hortis,
  2. Si potes in nudo ponere membra solo,
  3. Aut si portatur tecum tibi magna supellex:
  4. Nam mea iam digitum sustulit hospitibus.
  5. Nulla tegit fractos—nec inanis—culcita lectos,
  6. Putris et abrupta fascia reste iacet.
  7. Sit tamen hospitium nobis commune duobus:
  8. Emi hortos; plus est: instrue tu; minus est.
  1. 'Quid sentis' inquis 'de nostris, Marce, libellis?'
  2. Sic me sollicitus, Pontice, saepe rogas.
  3. Admiror, stupeo: nihil est perfectius illis,
  4. Ipse tuo cedet Regulus ingenio.
  5. 'Hoc sentis?' inquis 'faciat tibi sic bene Caesar,
  6. Sic Capitolinus Iuppiter.' Immo tibi.
  1. Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni,
  2. Tu super aestivas, Alcime, solve nives,
  3. Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo
  4. Lassenturque rosis tempora sutilibus.
  5. Tam vicina iubent nos vivere Mausolea,
  6. Cum doceant, ipsos posse perire deos.
  1. Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca,
  2. Alcidae Nemees terror et Arcas aper
  3. Et castigatum Libycae ceroma palaestrae
  4. Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx,
  5. Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat
  6. Ducere non rectas Cacus in antra boves.
  7. Ista tuae, Caesar, quota pars spectatur harenae?
  8. Dat maiora novus proelia mane dies.
  9. Quot graviora cadunt Nemeaeo pondera monstro!
  10. Quot tua Maenalios conlocat hasta sues!
  11. Reddatur si pugna triplex pastoris Hiberi,
  12. Est tibi qui possit vincere Geryonen.
  13. Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae,
  14. Inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
  15. Pro meritis caelum tantis, Auguste, dederunt
  16. Alcidae cito di, sed tibi sero dabunt.
  1. Saepe salutatus numquam prior ipse salutas:
  2. Sic eris 'Aeternum', Pontiliane, 'vale'.
  1. Hibernos peterent solito cum more recessus
  2. Atthides, in nidis una remansit avis.
  3. Deprendere nefas ad tempora verna reversae,
  4. Et profugam volucres diripuere suae.
  5. Sero dedit poenas: discerpi noxia mater
  6. Debuerat, sed tunc, cum laceravit Ityn.
  1. Arctoa de gente comam tibi, Lesbia, misi,
  2. Ut scires, quanto sit tua flava magis.
  1. Antoni Phario nil obiecture Pothino
  2. Et levius tabula quam Cicerone nocens:
  3. Quid gladium demens Romana stringis in ora?
  4. Hoc admisisset nec Catilina nefas.
  5. Impius infando miles corrumpitur auro,
  6. Et tantis opibus vox tacet una tibi.
  7. Quid prosunt sacrae pretiosa silentia linguae?
  8. Incipient omnes pro Cicerone loqui.
  1. Infusum sibi nuper a patrono
  2. Plenum, Maxime, centiens Syriscus
  3. In sellariolis vagus popinis
  4. Circa balnea quattuor peregit.
  5. O quanta est gula, centiens comesse!
  6. Quanto maior adhuc, nec accubare!
  1. Umida qua gelidas summittit Trebula valles
  2. Et viridis cancri mensibus alget ager,
  3. Rura Cleonaeo numquam temerata leone
  4. Et domus Aeolio semper amica Noto,
  5. Te, Faustine, vocant: longas his exige messes
  6. Collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.
  1. Qui potuit Bacchi matrem dixisse tonantem,
  2. Ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.
  1. Non donem tibi cur meos libellos
  2. Oranti totiens et exigenti,
  3. Miraris, Theodore? Magna causa est:
  4. Dones tu mihi ne tuos libellos.
  1. Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
  2. Terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
  3. Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
  4. Uno non poterat tanta ruina loco.
  1. Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte,
  2. Uxorem potes hanc dicere legitimam.
  1. Profecit poto Mithridates saepe veneno,
  2. Toxica ne possent saeva nocere sibi.
  3. Tu quoque cavisti cenando tam male semper,
  4. Ne posses umquam, Cinna, perire fame.
  1. Narratur belle quidam dixisse, Marulle,
  2. Qui te ferre oleum dixit in auricula.
  1. Si tristi domicenio laboras,
  2. Torani, potes esurire mecum.
  3. Non deerunt tibi, si soles προπίνειν,
  4. Viles Cappadocae gravesque porri,
  5. Divisis cybium latebit ovis.
  6. Ponetur digitis tenendus ustis
  7. Nigra coliculus virens patella,
  8. Algentem modo qui reliquit hortum,
  9. Et pultem niveam premens botellus,
  10. Et pallens faba cum rubente lardo.
  11. Mensae munera si voles secundae,
  12. Marcentes tibi porrigentur uvae
  13. Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
  14. Et quas docta Neapolis creavit,
  15. Lento castaneae vapore tostae:
  16. Vinum tu facies bonum bibendo.
  17. Post haec omnia forte si movebit
  18. Bacchus quam solet esuritionem,
  19. Succurrent tibi nobiles olivae,
  20. Piceni modo quas tulere rami,
  21. Et fervens cicer et tepens lupinus.
  22. Parva est cenula—quis potest negare?—,
  23. Sed finges nihil audiesve fictum
  24. Et voltu placidus tuo recumbes;
  25. Nec crassum dominus leget volumen,
  26. Nec de Gadibus inprobis puellae
  27. Vibrabunt sine fine prurientes
  28. Lascivos docili tremore lumbos;
  29. Sed quod non grave sit nec infacetum,
  30. Parvi tibia condyli sonabit.
  31. Haec est cenula. Claudiam sequeris.
  32. Quam nobis cupis esse tu priorem?
  1. Undecies una surrexti, Zoile, cena,
  2. Et mutata tibi est synthesis undecies,
  3. Sudor inhaereret madida ne veste retentus
  4. Et laxam tenuis laederet aura cutem.
  5. Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
  6. Frigus enim magnum synthesis una facit.
  1. Non totam mihi, si vacabis, horam,
  2. Dones et licet inputes, Severe,
  3. Dum nostras legis exigisque nugas.
  4. 'Durum est perdere ferias': rogamus,
  5. Iacturam patiaris hanc ferasque.
  6. Quod si legeris ista cum diserto
  7. —Sed numquid sumus inprobi?—Secundo,
  8. Plus multo tibi debiturus hic est,
  9. Quam debet domino suo, libellus.
  10. Nam securus erit, nec inquieta
  11. Lassi marmora Sisyphi videbit,
  12. Quem censoria cum meo Severo
  13. Docti lima momorderit Secundi.
  1. Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
  2. Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
  1. Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
  2. Si dare non poteras milia, Gaure, decem?
  3. An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?
  4. I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.