Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
  2. Cui conparatus indecens erat pavo,
  3. Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
  4. Adhuc recenti tepet Erotion busto,
  5. Quam pessimorum lex amara fatorum
  6. Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
  7. Nostros amores gaudiumque lususque—
  8. Et esse tristem me meus vetat Paetus,
  9. Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
  10. 'Deflere non te vernulae pudet mortem?