Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Longumque pulchra stemma repetit a Leda
  2. Et suscitanti Leito reluctatur:
  3. Equiti superbo, nobili, locupleti
  4. Cecidit repente magna de sinu clavis.
  5. Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
  1. Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
  2. Dissimulat, quasi nil debeat: inposuit
  1. Puella senibus dulcior mihi cycnis,
  2. Agna Galaesi mollior Phalantini,
  3. Concha Lucrini delicatior stagni,
  4. Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,
  5. Nec modo politum pecudis Indicae dentem
  6. Nivesque primas liliumque non tactum;
  7. Quae crine vicit Baetici gregis vellus
  8. Rhenique nodos aureamque nitelam;
  9. Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
  10. Quod Atticarum prima mella cerarum,
  11. Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
  12. Cui conparatus indecens erat pavo,
  13. Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
  14. Adhuc recenti tepet Erotion busto,
  15. Quam pessimorum lex amara fatorum
  16. Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
  17. Nostros amores gaudiumque lususque—
  18. Et esse tristem me meus vetat Paetus,
  19. Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
  20. 'Deflere non te vernulae pudet mortem?
  21. Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
  22. Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
  23. Quid esse nostro fortius potest Paeto?
  24. Ducentiens accepit, et tamen vivit.
  1. Calliodorus habet censum—quis nescit?—equestrem,
  2. Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
  3. 'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
  4. Uno credis equo posse sedere duos?
  5. Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
  6. Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
  7. Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
  8. Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
  9. Aut imitare genus Ledae—cum fratre sedere
  10. Non potes—: alternis, Calliodore, sede.
  1. Supremas tibi triciens in anno
  2. Signanti tabulas, Charine, misi
  3. Hyblaeis madidas thymis placentas.
  4. Defeci: miserere iam, Charine:
  5. Signa rarius, aut semel fac illud,
  6. Mentitur tua quod subinde tussis.
  7. Excussi loculosque sacculumque:
  8. Croeso divitior licet fuissem,
  9. Iro pauperior forem, Charine,
  10. Si conchem totiens meam comesses.
  1. Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
  2. Et miraris, opus displicuisse tuum?
  1. Spadone cum sis eviratior fluxo,
  2. Et concubino mollior Celaenaeo,
  3. Quem sectus ululat matris entheae Gallus,
  4. Theatra loqueris et gradus et edicta,
  5. Trabeasque et Idus fibulasque censusque,
  6. Et pumicata pauperes manu monstras.
  7. Sedere in equitum liceat an tibi scamnis,
  8. Videbo, Didyme: non licet maritorum.
  1. Callidus effracta nummos fur auferet arca,
  2. Prosternet patrios impia flamma lares:
  3. Debitor usuram pariter sortemque negabit,
  4. Non reddet sterilis semina iacta seges:
  5. Dispensatorem fallax spoliabit amica,
  6. Mercibus extructas obruet unda rates.
  7. Extra fortunam est, quidquid donatur amicis:
  8. Quas dederis, solas semper habebis opes.
  1. Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
  2. Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.
  1. Quid factum est, rogo, quid repente factum,
  2. Ad cenam mihi, Dento, quod vocanti—
  3. Quis credat?—quater ausus es negare?
  4. Sed nec respicis et fugis sequentem,
  5. Quem thermis modo quaerere et theatris
  6. Et conclavibus omnibus solebas.
  7. Sic est, captus es unctiore mensa
  8. Et maior rapuit canem culina.
  9. Iam te, sed cito, cognitum et relictum
  10. Cum fastidierit popina dives,
  11. Antiquae venies ad ossa cenae.
  1. Dicis formosam, dicis te, Bassa, puellam.
  2. Istud quae non est dicere, Bassa, solet.
  1. Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,