Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
  2. Quis Stygios non volt totus adire lacus?
  3. Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
  4. Spargere et effuso permaduisse croco?
  5. Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
  6. Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
  7. O frustra locuples, o dissimulator amici,
  8. Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!
  1. Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
  2. Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
  3. Si forte bilem movit hic tibi versus,
  4. Dicas licebit beta me togatorum.
  1. Ingenium studiumque tibi moresque genusque
  2. Sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
  3. Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
  4. Ut sedeas viso pallidus Oceano.
  1. Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
  2. Efficere nullis, Aule, moribus possis:
  3. Pietate fratres Curvios licet vincas,