Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hermes divitiae locariorum,
  2. Hermes cura laborque ludiarum,
  3. Hermes belligera superbus hasta,
  4. Hermes aequoreo minax tridente,
  5. Hermes casside languida timendus,
  6. Hermes gloria Martis universi,
  7. Hermes omnia solus et ter unus.
  1. 'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
  2. Lei+tus ecce venit: sta, fuge, curre, late.'
  3. Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
  4. Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
  5. Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
  6. Quis Stygios non volt totus adire lacus?
  7. Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
  8. Spargere et effuso permaduisse croco?
  9. Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
  10. Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
  11. O frustra locuples, o dissimulator amici,
  12. Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!
  1. Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum