Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hermes vincere nec ferire doctus,
  2. Hermes subpositicius sibi ipse,
  3. Hermes divitiae locariorum,
  4. Hermes cura laborque ludiarum,
  5. Hermes belligera superbus hasta,
  6. Hermes aequoreo minax tridente,
  7. Hermes casside languida timendus,
  8. Hermes gloria Martis universi,
  9. Hermes omnia solus et ter unus.
  1. 'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
  2. Lei+tus ecce venit: sta, fuge, curre, late.'
  3. Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
  4. Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
  5. Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
  6. Quis Stygios non volt totus adire lacus?
  7. Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
  8. Spargere et effuso permaduisse croco?
  9. Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
  10. Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
  11. O frustra locuples, o dissimulator amici,
  12. Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!
  1. Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
  2. Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
  3. Si forte bilem movit hic tibi versus,
  4. Dicas licebit beta me togatorum.
  1. Ingenium studiumque tibi moresque genusque
  2. Sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
  3. Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
  4. Ut sedeas viso pallidus Oceano.
  1. Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
  2. Efficere nullis, Aule, moribus possis:
  3. Pietate fratres Curvios licet vincas,
  4. Quiete Nervas, comitate Rusones,
  5. Probitate Macros, aequitate Mauricos,
  6. Oratione Regulos, iocis Paulos:
  7. Robiginosis cuncta dentibus rodit.
  8. Hominem malignum forsan esse tu credas:
  9. Ego esse miserum credo, cui placet nemo.
  1. Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
  2. 'Formosus septem, Marce, diebus eris.'
  3. Si non derides, si verum, lux mea, narras,
  4. Edisti numquam, Gellia, tu leporem.
  1. Varro, Sophocleo non infitiande coturno,
  2. Nec minus in Calabra suspiciende lyra,
  3. Differ opus, nec te facundi scaena Catulli
  4. Detineat, cultis aut elegia comis;
  5. Sed lege fumoso non aspernanda Decembri
  6. Carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
  7. Commodius nisi forte tibi potiusque videtur,
  8. Saturnalicias perdere, Varro, nuces.
  1. Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis
  2. Et sua quam facilis pondera taurus amet.
  3. Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armos
  4. Currit et in toto ventilat arma bove.
  5. At feritas inmota riget: non esset harena
  6. Tutior, et poterant fallere plana magis.
  7. Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae
  8. Securus puer est, sollicitumque pecus.
  1. Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremis
  2. Non dedit uxori. 'Cui dedit ergo?' Sibi.
  1. Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit,
  2. Nescio: si sciero, vae tibi, causidice.
  1. Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
  2. Oscula commendo deliciasque meas,
  3. Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
  4. Oraque Tartarei prodigiosa canis.
  5. Inpletura fuit sextae modo frigora brumae,
  6. Vixisset totidem ni minus illa dies.
  7. Inter tam veteres ludat lasciva patronos
  8. Et nomen blaeso garriat ore meum.
  9. Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,
  10. Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.
  1. Dum sibi redire de Patrensibus fundis
  2. Ducena clamat coccinatus Euclides
  3. Corinthioque plura de suburbano
  4. Longumque pulchra stemma repetit a Leda
  5. Et suscitanti Leito reluctatur:
  6. Equiti superbo, nobili, locupleti
  7. Cecidit repente magna de sinu clavis.
  8. Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
  1. Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
  2. Dissimulat, quasi nil debeat: inposuit