Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Paule, negat lasso ianitor esse domi.
  2. Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
  3. Vix tanti Paulum mane videre fuit.
  4. Semper inhumanos habet officiosus amicos:
  5. Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
  1. Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
  2. Iura theatralis dum siluere loci.
  3. Quae postquam placidi censoris cura renasci