Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sub quo libertas principe tanta fuit?
  2. Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
  3. Quod colit ingratas pauper amicitias.
  4. Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
  5. Aut quem prosequitur non alienus eques?
  6. Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
  7. Flammarisve togae scripula tota decem
  8. Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges: