Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quando Palatini plus meruere dei?
- Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
- Sub quo libertas principe tanta fuit?
- Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
- Quod colit ingratas pauper amicitias.
- Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
- Aut quem prosequitur non alienus eques?
- Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
- Flammarisve togae scripula tota decem
- Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
- Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
- Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
- Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
- Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
- Utile quod nobis do tibi consilium.
- Si tecum mihi, care Martialis,
- Securis liceat frui diebus,
- Si disponere tempus otiosum
- Et verae pariter vacare vitae:
- Nec nos atria, nec domos potentum,
- Nec litis tetricas forumque triste
- Nossemus, nec imagines superbas;
- Sed gestatio, fabulae, libelli,
- Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
- Haec essent loca semper, hi labores.
- Nunc vivit necuter sibi, bonosque
- Soles effugere atque abire sentit,
- Qui nobis pereunt et inputantur.
- Quisquam vivere cum sciat, moratur?
- Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
- Ante salutabat rhetor Apollodotus.
- Nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
- Cura laborque potest! Scripsit et edidicit.
- Mane domi nisi te volui meruique videre,
- Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
- Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
- Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
- Alta Suburani vincenda est semita clivi
- Et numquam sicco sordida saxa gradu,
- Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
- Quaeque trahi multo marmora fune vides.
- Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
- Paule, negat lasso ianitor esse domi.
- Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
- Vix tanti Paulum mane videre fuit.
- Semper inhumanos habet officiosus amicos:
- Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
- Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
- Iura theatralis dum siluere loci.
- Quae postquam placidi censoris cura renasci
- Iussit et Oceanum certior audit eques,
- Non nisi vel cocco madida vel murice tincta
- Veste nites et te sic dare verba putas.
- Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
- Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
- Hermes Martia saeculi voluptas,
- Hermes omnibus eruditus armis,
- Hermes et gladiator et magister,
- Hermes turba sui tremorque ludi,
- Hermes, quem timet Helius, sed unum,
- Hermes, cui cadit Advolans, sed uni,
- Hermes vincere nec ferire doctus,
- Hermes subpositicius sibi ipse,
- Hermes divitiae locariorum,
- Hermes cura laborque ludiarum,
- Hermes belligera superbus hasta,
- Hermes aequoreo minax tridente,
- Hermes casside languida timendus,
- Hermes gloria Martis universi,
- Hermes omnia solus et ter unus.
- 'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
- Lei+tus ecce venit: sta, fuge, curre, late.'
- Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
- Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
- Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
- Quis Stygios non volt totus adire lacus?
- Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
- Spargere et effuso permaduisse croco?
- Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
- Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
- O frustra locuples, o dissimulator amici,
- Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!
- Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
- Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
- Si forte bilem movit hic tibi versus,
- Dicas licebit beta me togatorum.
- Ingenium studiumque tibi moresque genusque
- Sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
- Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
- Ut sedeas viso pallidus Oceano.
- Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
- Efficere nullis, Aule, moribus possis:
- Pietate fratres Curvios licet vincas,
- Quiete Nervas, comitate Rusones,
- Probitate Macros, aequitate Mauricos,
- Oratione Regulos, iocis Paulos:
- Robiginosis cuncta dentibus rodit.
- Hominem malignum forsan esse tu credas:
- Ego esse miserum credo, cui placet nemo.
- Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
- 'Formosus septem, Marce, diebus eris.'
- Si non derides, si verum, lux mea, narras,
- Edisti numquam, Gellia, tu leporem.
- Varro, Sophocleo non infitiande coturno,
- Nec minus in Calabra suspiciende lyra,
- Differ opus, nec te facundi scaena Catulli
- Detineat, cultis aut elegia comis;
- Sed lege fumoso non aspernanda Decembri
- Carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
- Commodius nisi forte tibi potiusque videtur,
- Saturnalicias perdere, Varro, nuces.
- Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis
- Et sua quam facilis pondera taurus amet.
- Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armos
- Currit et in toto ventilat arma bove.
- At feritas inmota riget: non esset harena
- Tutior, et poterant fallere plana magis.