Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
  2. Quando Palatini plus meruere dei?
  3. Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
  4. Sub quo libertas principe tanta fuit?
  5. Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
  6. Quod colit ingratas pauper amicitias.
  7. Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
  8. Aut quem prosequitur non alienus eques?
  9. Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
  10. Flammarisve togae scripula tota decem
  11. Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
  12. Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
  13. Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
  14. Nulla ducis virtus dulcior esse potest.