Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
  2. Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
  3. Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
  4. Utile quod nobis do tibi consilium.
  1. Si tecum mihi, care Martialis,
  2. Securis liceat frui diebus,
  3. Si disponere tempus otiosum
  4. Et verae pariter vacare vitae:
  5. Nec nos atria, nec domos potentum,
  6. Nec litis tetricas forumque triste
  7. Nossemus, nec imagines superbas;
  8. Sed gestatio, fabulae, libelli,
  9. Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
  10. Haec essent loca semper, hi labores.
  11. Nunc vivit necuter sibi, bonosque
  12. Soles effugere atque abire sentit,
  13. Qui nobis pereunt et inputantur.
  14. Quisquam vivere cum sciat, moratur?
  1. Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
  2. Ante salutabat rhetor Apollodotus.
  3. Nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
  4. Cura laborque potest! Scripsit et edidicit.
  1. Mane domi nisi te volui meruique videre,
  2. Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
  3. Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
  4. Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
  5. Alta Suburani vincenda est semita clivi
  6. Et numquam sicco sordida saxa gradu,
  7. Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
  8. Quaeque trahi multo marmora fune vides.
  9. Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
  10. Paule, negat lasso ianitor esse domi.
  11. Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
  12. Vix tanti Paulum mane videre fuit.
  13. Semper inhumanos habet officiosus amicos:
  14. Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
  1. Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
  2. Iura theatralis dum siluere loci.
  3. Quae postquam placidi censoris cura renasci
  4. Iussit et Oceanum certior audit eques,
  5. Non nisi vel cocco madida vel murice tincta
  6. Veste nites et te sic dare verba putas.
  7. Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
  8. Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
  1. Hermes Martia saeculi voluptas,
  2. Hermes omnibus eruditus armis,
  3. Hermes et gladiator et magister,
  4. Hermes turba sui tremorque ludi,
  5. Hermes, quem timet Helius, sed unum,
  6. Hermes, cui cadit Advolans, sed uni,