Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
  2. Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
  3. Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
  4. Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
  5. Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
  6. Utile quod nobis do tibi consilium.
  1. Si tecum mihi, care Martialis,
  2. Securis liceat frui diebus,
  3. Si disponere tempus otiosum
  4. Et verae pariter vacare vitae:
  5. Nec nos atria, nec domos potentum,
  6. Nec litis tetricas forumque triste
  7. Nossemus, nec imagines superbas;
  8. Sed gestatio, fabulae, libelli,
  9. Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
  10. Haec essent loca semper, hi labores.
  11. Nunc vivit necuter sibi, bonosque
  12. Soles effugere atque abire sentit,
  13. Qui nobis pereunt et inputantur.